Letter #2408
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-03-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-04-04 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice honorandissime.
Praemissa officiosissima sui commendatione. Salutem et omnia felicissima.
Quo possit Reverendissima Dominatio Vestra tanto maturius me certiorem facere, si quid adscribendum ad legationem putet, neve necesse habeat ab alio postulare, mitto et mandata, in quibus correctus est error scribarum. Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut pro eo favore, quo me prosequitur, curet ea omnibus iis, ad quos pertinent, perferenda. Mihi enim fraudi futurum id esset, si quis iterum error committeretur.
Litteras ad reverendissimum dominum cardinalem mittam per nuntium reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis et episcopi Cracoviensis. Ita enim iactat ille reservatum sibi esse episcopatum Cracoviensem cum archiepiscopatu ad maiestatis regiae beneplacitum. Et est quidem id opera maiestatis reginalis in urbe impetratum ad mensem usque Ianuarium, sed nondum accessit consensus sacrae maiestatis regiae, quae repugnat quidem adhuc, sed, ut subsistat, vereor. Quid porro futurum sit postea de Cracoviensi episcopatu, soli Deo cognitum est. In quae tempora inciderimus, videt Reverendissima Dominatio Vestra. Ego celor diligenter de iis, quae aguntur, fero tamen omnia forti animo.
Commendo me diligentissime Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam diu sanam valere cupio.
Datae Vilnae, XXVI die mensis Martii anno Domini M-o D-o XLI-o.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius