Letter #2409
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-03-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo dignissimo, domino nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, excellentissime domine antistes, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa cum animorum nostrorum promptitudine Vestrae Reverendissimae Paternitati officiose praemittimus.
Gratiose Domine.
Ex litteris illustris domini ducis Prussiae cognovimus, quibus rationibus revisionem molaris structurae protelet et in certos post festa Paschatis dies per Reverendissimam Paternitatem Vestram nominandos suspendat etc.
Reverendissime Domine, putamus ex decoro esse rationes, quas illustris princeps est causatus, admittere et diem certum Vestrae Reverendissimae Paternitati competentem post Dominicam Quasi modo geniti eidem praefinire et simul instare, ut citra longiorem dilationem protunc istam differentiam finiri faciat atque etiam ipsi domino marschalcko demandet, ne quid novi interim in ipsa structura aut fluminis alveo moliri contendat, sed omnia usque in ipsam revisionem quieta et pacata esse sinat. Et plurimum oramus, ne istis rebus curandis Reverendissima Paternitas Vestra gravari velit.
Officiis et obsequiis nostris in Vestrae Reverendissimae Paternitatis vota ex sententia destinatis libentissime hoc merituri Domino propitio. Qui Vestram Reverendissimam Paternitatem incolumem servet et quam diutissime felicem superesse faciat.
Warmiae, 27 Martii anno post natum Christum 1541.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequiosissimi praelati, canonici atque capitulum ecclesiae Warmiensis