Letter #242
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1525-04-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Novissime Maiestati Vestrae Serenissimae cum domino Carolo Philippo de Bredom, qui a maiestate caesarea cum vellere aureo ad Maiestatem Vestram Serenissimam proficiscitur, longo quodam volumine omnia, quae eo se tempore obtulerunt, descripsi, sed cum se haec mihi opportunitas exhibuerit cum nuntio domini magistri Clingenbegk, qui hinc expeditus per mare in Flandriam traiciet, non potui mihi temperare, quin etiam cum illo de iis rebus, quae hic in novis habentur, ista tempestate per manus Fuccarorum ad Maiestatem Vestram Serenissimam scriberem. Venit huc post hanc caesaris victoriam nuntius apostolicus, dominus Baltazar de Castello, qui stantibus sic rebus imprimis non valde hic fuit gratus. Allatae sunt huc postea paenultima praeteriti litterae a pontifice, quibus veniam pro delicto et nova petit foedera seque ad omnia, quae caesari sunt placitura, submittit. Qua de re ex rumore, qui prius fuit, nunc certa fama est nata caesarem, cum primum poterit, in Italiam concessurum, et ob id conventum regnorum istorum in Toleto 12 abhinc leugis constituit, illic pro nervo conquirendo, quibus pedes ad iter hoc ineundum validiores fiant, consultari debet, quo post festa Paschae nos omnes conferemus. >Maiestas caesarea 5 istius ad Divam Virginem de Gardelupe 50 ab hinc leugis, ubi multa fiunt miracula, profecta est, Deo illic de tam insigni victoria gratias actura, ad primam Maii Toletum ventura. Misit etiam paulo ante oratorem suum dominum de Beurein(!) cum articulis pacis et liberationis regis Galliae ad illius matrem et ad parlamentum, atque ad ipsum regem captivum et nihil aliud postulat, quam illa, quae iure ad se spectant et quae de domo Burgundiae sunt ablata, de aliis, quae iam sunt obsoleta atque inveterata et de quibus dubia est iuris disputatio, nihil decrevit petere; paxque omnino speratur futura.
Fertur etiam, quod in Gallia gentes et novi conscribuntur exercitus. Timetur, ne caesariani impetum faciant et ne animi Gallorum penitus decidisse videantur. Nuper etiam dictum est, quod oratores insignes huc proficiscantur ex Gallia. Orator caesaris, de quo prius scripsi dominus de Lassan iam est in Portugalia. Praedicatur hic passim ab omnibus, quod sororem regis Portugaliae caesari pro coniuge cum dote amplissima secum huc ducere debeat. Si res haec habebit effectum, matrimonium olim cum filia regis Franciae et deinde cum regis Angliae etiam confectum omittetur. Sic transit orbis. Quid inde futurum, experiemur.
Venerunt huc 6 istius post caesaris discessum nuntii Moscorum cum oratore caesaris, Antonio de Comitibus. Excepti cum magna pompa et totius populi admiratione non secus atque si monstra non visa prius inducerentur. Dantur eis omnia abunde, quae victum spectant, alii oratores omnes hic suis vivunt expensis. Fuit apud me dominus Antonius et ad longum mihi retulit, quae in Moscovia egisset et quomodo illic et quam honorifice apud Maiestatem Vestram Serenissimam tractatus fuerit. Ostendit mihi praeterea litteras Maiestatis Vestrae ad caesarem et alios dominos scriptas in negotio Barensi, mihi a nullo mortalium partium nostrarum unum iota attulit, unde hic tam in Prutenis quam etiam in Moscorum rebus surdum et mutum ago. Hodie elapsus est octavus mensis, nam 9 Augusti datae erant novissimae, quas doctor Borgk mihi attulit, quod nullas accepi. Sum igitur in ea exspectatione, in qua fuerunt patres sancti in limbo inferni, neque mihi hinc abire licet, nisi prius Maiestatis Vestrae Serenissimae mandatum videro, quod etiam usque ad extremum quadrantem exspectabo habeoque certam spem, si de tot litteris, quas toties scripsi, unae saltem Maiestati Vestrae Serenissimae praesentabuntur, quod mei clementem habitura sit rationem.
Ante unam horam fuit hic apud me nuntius, de quo scripsi, domini magistri et me omnium, quae mecum confidenter de pace vel saltem longioribus indutiis producendis inter Maiestatem Vestram Serenissimam et illius dominum contulit, admonuit rogando me, ut prius, quod si in conventu Posoniensi nihil istorum esset confectum, quod tamen non speraret, ut operam impenderem et animum meum ad ea, quae pacis et concordiae essent, inducerem, multum mihi, qui Maiestatis Vestrae Serenissimae sum minimus servus, tribuens et quantum ex eo potui coniectura consequi, ut etiam scripsi in novissimis, dominus magister pacis est cupidissimus. Attigit etiam inter dicendum, dominum suum et iuventa et per quosdam alios malos consiliarios fuisse seductum, si tamen seorsum cum Maiestate Vestra Serenissima convenire et fiducialiter colloqui de omnibus posset, maiorem quam umquam ante amorem ac observantiam erga Maiestatem Vestram Serenissimam futuram, hocque summopere, ut cum Maiestate Vestra Serenissima aliquando sine arbitris in colloquium admitteretur, efflagitare videtur. Credo etiam si hoc factum fuerit, firmiorem amicitiam et benevolentiam inter Vestram Serenissimam Maiestatem et illum nascituram. In his ea, quae expedient, Maiestas Vestra pro sua incomparabili prudentia non omittet.
Allata est etiam huc nuper novitas, quod quinque naves Gallorum, qui in finibus Siviliae adventum navium caesaris ex India praestolabantur, tempestate adacti fecissent naufragium et capitaneus illorum cum hominibus, qui in terram salvi evaserant, sunt capti. Captivus iste ante annum caesari ingentem thesaurum, qui ex istis novis insulis adducebatur, in mare rapuit, nunc forte poenas daturus.
Venit etiam huc heri quidam, qui in Gallia fuit captivus ante Paphiam seu Ticinum captus, ex Burgundia caesaris subditus dominus de Monferant, quem mater regis Galliae cum litteris ad caesarem et ad reginam Portugaliae, dominam Leonoram, misit, salutem et liberationem filii sui, quantum possibile est, procurans.
Alia se hoc tempore digna scientia Maiestatis Vestrae Serenissimae non offerunt. Cui me humillime, ut domino meo clementissimo, commendo.
Ex Madrillis oppido Regni Toleti Hispaniae, ipsa dominica Palmarum anno Domini 1525.
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus