Letter #2421
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-05-01
received Marienburg (Malbork), 1541-05-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico et fratri observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater observatissime.
Praemissa mei quam diligentissima commendatione.
Ea, quae postulavit Reverendissima Doiminatio Vestra per suum perque Ioannis Holstein nuntium, ex sententia illius confecta esse arbitror. Nunc quoque bina mandata mitto, de quibus scripsit. Dabiturque a me opera, ut si qui proscripti fautores huc venerint, ii nihil proficiant. Quodque semel donatum est a sacra regia maiestate, id ratum sit et firmum.
Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Vil[n]ae, prima Maii anno Domini M-o D-o XLI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis et vicecancellarius subscripsit