Letter #2422
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1541-05-08
received Marienburg (Malbork), 1541-05-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico carissimo et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice carissime et observantissime.
Salutem plurimam suique officiosissimam commendationem.
Cum mihi obtulisset nuntius, qui ad Reverendissimam Paternitatem Vestram meas perferret litteras, committere nolui, quin pro mea in Reverendissimam Paternitatem Vestram perpetua observantia eius felicem inviserem valetudinem, cupiens illi felicia quaeque ex animo. Non dubito Reverendissimae Paternitati Vestrae exploratum esse de morte olim domini Nicolai Nipsicz, Reverendissimae Paternitatis Vestrae et mei peculiaris amici, cuius animae Dominus Deus sit propitius et clemens. Qui in suo etiam testamento non praetermisit debitum Reverendissimae P(aternitati) Vestrae.
Cum vero nihil habeam ad praesens, quid Reverendissimae Paternitati Vestae scribendum putem, mitto, quae tunc in novis habeam, Reverendissimae Paternitati Vestrae in iis inclusis schedis. Ex quibus intelligere dignabitur ea, quae aguntur in Regno Ungariae, quae omnia Dominus Deus in meliora felicioraque immutare dignetur.
Profectus est paene iam ante duos menses filius meus dominus castellanus Posnaniensis, orator primo ad BCz, 1597, p. 1202 serenissimum dominum Romanorum etc. regem, tandem ad serenissimam dominam reginam Izabellam filiam s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae, domini nostri clementissimi, a quo hucusque nihil litterarum habui. Faxit Dominus Deus, ut aliquid operosi in bonum rei Christianae facere illic posset. A quo si quid certi habuero, non intermittam significare Reverendissimae Paternitati Vestrae.
Cuius favori et benevolentiae me commendo, cupiens semper illam felicem esse et incolumem, utque me Reverendissima Paternitas Vestra favore et benevolentia suis amplecti perpetuo dignaretur, parem vicem reddere de Reverendissima Paternitate Vestra studebo.
Datum Vladislaviae, VIII Maii M-o D-o XLI.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis ad mandata Lucas episcopus hidden by binding⌈[piscopus]piscopus hidden by binding⌉ Vladislaviensis subscripsit hidden by binding⌈[subscripsit]subscripsit hidden by binding⌉