Letter #2426
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-05-21
received Braunsberg (Braniewo), 1541-05-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine antistes, domine gratiose.
Obsequia et fidelia nostra studia sint Vestrae Reverendissimae Paternitati in humili commendatione praemissa.
Reverendissime ac gratiose Domine.
Litterarum ad illustrem principem Prussiae scribendarum exemplar, cum sit iuxta deliberationem hesterna die super ista causa molaris structurae habita formatum, nobis placet et non possumus hanc Reverendissimae Paternitatis Vestrae voluntatem et in iuvandis communibus rebus studium non probare et summe laudare. Exigit enim Reverendissimae Paternitatis Vestrae atque nostra necnon utrorumlibet subditorum utilitas et necessitas mature et opportune istis initiis, quae gravem post se trahunt sequelam, occurrere. Et summas Reverendissimae Paternitati Vestrae agimus gratias, quod rebus communibus tam vigilanter intendat nec labore toties repetito vincatur.
Merituri hoc pro viribus et paratissime, et libentissime, Christo Domino propitio, qui Reverendissimam Paternitatem Vestram et pro sua gloria, et nostra consolatione felicem servet et incolumem custodiat.
Warmiae, XXI Maii anno MDXLI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati, canonici atque capitulum ecclesiae Warmiensis