Letter #2435
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-06-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-06-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Deo sit gratia, cuius beneficio factum est, quod non omnia licuerint iis, qui rempublicam ecclesiasticam eversam cupiunt. Cuius ratio tamen habita est: habita est ratio virtutum et meritorum reverendissimi domini mei Chelmensis episcopi, quem serenissima maiestas regia, optimus certe princeps et praeclaro iudicio praeditus, si liberum id ei permitteretur, nudius septimus Plocensem episcopum nominavit. Mihi quoque accidit non modo non petenti, verum etiam nec opinanti, ut Columba augerer, qua cesserat Reverendissima Dominatio Vestra reverendissimo domino meo nominato. Quod tamen meum privatum commodum non mihi fuit gratius et iucundius quam reipublicae nostrae utilitas. Cuius adhuc rationes utcumque in tuto sunt, quandoquidem non omnino ab ea gubernanda viri boni, digni, idonei excluduntur. Utinam autem et successor reverendissimo domino daretur idem, quem non magis ego, quam Vestra optat Reverendissima Dominatio. Non esset nobis adhuc de reipublicae nostrae salute desperandum.
Quid Alexander moliatur, cum ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae, tum ex schedis mihi missis cognovi. Sed ego prius hinc in Urbem non proficiscar, quam se Reverendissimam Dominationem Vestram itineri accinxisse intellexero, illam non invitus comitabor. Vellem tamen calefacere scholarem istum non Vladislaviensem, veru[m] Elbingensem, qui, ut et filius, et nepos prosc[ripti], ita discipulus esse dicitur sacramentarii. Sed me moliri aliquid non decet, neque enim esset res suspicione caritura. Praestaret id rectius aut nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae, aut alius quisquam in Urbe. Si nihil aliud, saltem ut puero terror incuteretur. Quo enim praeceptore usu[s] sit, certius est, quam ut ullis documentis indigeat. Mandata habet Reverendissima Dominatio Vestra litteris reverendissimi domini adiuncta. Cui, quaeso, ne gravetur gratias agere, quod in hac evectione sua mei quoque rationem habendam putaveri[t], frustra renitentibus iis, qui ipsum quoqu[e] reverendissimum impedire conabantur.
Ex Hungaria non dubito, quin allatum sit ad Reverendissimam Dominationem Vestram, qui sit honos habitus Budae legatis regii[s], quam ea fortiter a Germanis oppugnetu[r], nam Turcae retrocessisse dicuntur rebus infect[is]. Nuntius aut legatus potius Moschorum, qui non procul hinc abest, spem nobis af[fert] reditus in regnum celerioris.
Nihil est praeterea, quod scribam. Non satis firma [sum] valetudine, medicinam hodie sumpsi. Haec tamen quin scriberem ad Reverendissimam Dominationem Vestram, tene[re] me non potui, cuius nuntium in horas exspecto.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Vilna, tertio Nonas Iunii 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hos[ius] cantor et canonicus Va[rmiensis]