Letter #2436
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-06-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-06-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico et fratri observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observatissime atque honoratissime.
Officiosam obsequiorum meorum commendationem.
De contributione spem quidem ostenderat Reverendissima Dominatio Vestra, sed diversum res exitum est consecuta. Cuius rei facile perspicio, penes quem culpam illam residere. De moneta et appellatione consilium istinc senatorum accepimus, quod s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestati regiae non displicet, sed Vestrae quoque Reverendissimae Dominationi seorsum ea de re sententiam avide exspectamus.
De donativo non video, cui tantam liberalitatem acceptam rectius feram, quam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quem eius unicum auctorem esse scio. Etsi vero de aliis quoque bene merendi nullam occasionem praetermittam, Vestrae tamen Reverendissimae Dominationi potissimum gratam semper memoremque voluntatem praestabo. Quicquid autem eius erit, non modo boni consulam, sed etiam debere me plurimum profitebor in primis Vestrae Reverendissimae Dominationi, tum et aliis, quorum copia mea praesens inopia fuerit sublevata.
Scio tenues esse adhuc hoc tempore facultates meas, pluris mihi tamen est tam prolixa ista voluntas in me, cum Vestrae Reverendissimae Dominationis, tum terrarum istarum Prussiae, quam quaevis pecunia. Itaque non ex huius ego magnitudine, sed ex animi potius in me tanta propensione donativum istud metibor. Quod si impedire nonnulli conati sunt, mirum non est. Ii{i}dem illi, cum aliis meis fortunis omnibus semper obstiterunt, tum proxime nihil curae, diligentiae, laboris praetermiserunt, ut me de superinscribed⌈dede superinscribed⌉ spe deturbarent potiundi Plocensis episcopatus. Verum, Deo sit gratia, non praevaluerunt portae inferi, s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ maiestas regia mihi eum liberaliter concessit meque Plocensem episcopum nominavit. Qua ex re, quo animo est Reverendissima Dominatio Vestra in me, non ego maiorem voluptatem percepi, quam sit Vestra Reverendissima Dominatio re cognita perceptura. Non modo non repressam, verum etiam auctam esse Alexandri insolentiam video neque hanc hominis importunitatem satis mirari queo. Ipse se perditum ire vult. Mandata sive edicta, quae optavit, Reverendissimae Dominationi mitto.
Quod restat, opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem et felicem.
Cuius favori et gratiae me plurimum commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Vilnae, tertia Iunii anno Domini M-o D-o XLI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus hidden by binding⌈[iscopus]iscopus hidden by binding⌉ nominatus Plocensis et vicecancellarius hidden by binding⌈[ancellarius]ancellarius hidden by binding⌉