Letter #2437
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-06-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-06-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendsisimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra meam quoque causam nepoti suo commendare dignata est, ago illi ingentes gratias. Mihi, quemadmodum antea scripsi, non nisi cum Reverendissima Dominatione Vestra in urbem proficisci deliberatum est, sed gaudeo tamen, esse in urbe, qui providere possit, ne quid detrimenti capiam. Cui ego pro virili mea vicissim gratificari semper studebo et, si quid hic illi commodare potero, faciam semper alacri animo, ita ut nihil libentius. Existimo nihil esse praeter terrores. Et quemadmodum audio ex iis, qui peritiam habent iuris Romani, quandoquidem personaliter citatus non sum, sistere me nequaquam teneor. Quod si necessario fuerit litigandum, in manus nepotis Reverendissimae Dominationis Vestrae mittam pecuniam, quod nemo ibi est, cui fidam libentius. Munus, quod partim ipsa dedit, partim corrasit Reverendissima Dominatio Vestra, gratum fuit reverendissimo domino, qui certe singulari quodam in eam est studio.
De domino Simone, Reverendissimae Dominationis Vestrae nepote, est quod querar: in tabernam divertere maluit, quam in aedes meas. Semel ac iterum a me rogatus, mansit nihilominus in diversorio. Qua re non parva me affecisse videtur iniuria, domus enim mea paterna non mihi magis quam Vestrae Reverendissimae Dominationis servitoribus semper patet.
Equus Reverendissimae Dominationis Vestrae bene habet: erat in animo eum illi remittere, sed quando ita visum est Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut meus iam esset, ago illi eo nomine gratias, gratum erga illam animum meum omni obsequio servituteque mea declaraturus.
BCz, 1618, p. 408 Reverendissimus dominus Culmensis per famulum domini castellani Elbingensis hidden by binding⌈[ingensis]ingensis hidden by binding⌉ praeter declarationem postulavit sibi testamentum quoddam confirmari et mandata praeterea duo mitti. Itaque haec omnia per illum mittentur. Quod si prior venerit nepos hic Reverendissimae Dominationis Vestrae, ipsa hoc ei significare poterit.
Prorogationem salvi conductus domini Holstein habet Reverendissima Dominatio Vestra. Barbarae pro virili mea semper affui, sed quod nunc postulat, mihi videtur iniqum, cum enim in sententia dominorum consiliariorum, quam s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia confirmavit, scriptum sit, quod ultra 130[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ marcas aut stabulum reddere, aut pretium illius numerare teneatur, illa vult, ut a domino Christophoro Beier, non a se, Bartholomeus stabulum exigat, aut si pretium sibi pro stabulo numernadum sit, ut sibi id retinere queat. Quae mihi non videtur vera esse sententiae hidden by binding⌈[iae]iae hidden by binding⌉ dominorum consiliariorum interpretatio. Inter quos cum primatem agat Reverendissima Dominatio Vestra, mitto illi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ ab ea mihi missa instrumenta et una descriptam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ sententiam dominorum consiliariorum, et eius interpretationem s(erenissimae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae)⌉ s(acrae) maiestatis regiae. Quod si secus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ ea intelligenda Reverendissimae Dominationi Vestrae videtur, cuius ore prolatam illam esse credo, faciat me certiorem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉. Constituti sunt praeterea triumviri, qui domum sive stabulum potius aestiment. Quod si putat Reverendissima Dominatio Vestra as senatu potius Gedanensi, quam a hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestate regia eos designari debere, retineat apud se litteras licebit aut quicquid illi visum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ erit rectius, mihi significet.
Novarum rerum nihil est prorsus hoc tempore. Exspectamus in BCz, 1618, p. 409 horas aliquid, ex Hungaria praesertim. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Vilnae, ipso die Corporis Christi 1541.
Eiusdem Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis