Letter #2441
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-06-22
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-06-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia insignis Warmiensis ecclesiae episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, excellentissime domine antistes, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint in vota Reverendissimae Paternitatis Vestrae unice destinata.
Gratiose domine.
Litterae ad illustrem principem in molae negotio script written over s⌈stt written over s⌉ae sunt ita rebus ad causam necessariis edite, ut superfluum fuerit aliquid insuper addere aut detrahere, quare eisdem sigillatis nihil restare videbatur, quam ut ad illustrem principem mitterentur et responsum ad Reverendissimam Paternitatem Vestram referendum de his pete written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ee written over ...⌉ntur. Nuntius igitur cras mane exiturus hinc et speramus, si in Regio Monte principem apprehendet brevissime ad Reverendissimam Paternitatem Vestram rediturum et semel toties sollicitati negotii finem apportaturum.
Agimus quoque Reverendissimae Paternitati Vestrae plurimas gratias, quod huic praeiudicio publico et privato sit dignata infatigabili studio adesse, merituri hoc obsequiis pro fide et debito nostris quam paratissime.
Cupimus Reverendissimam Paternitatem Vestram in longos felices annos prospere valere.
Warmiae, 22 Iunii anno 1541.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae paratissimi praelati, canonici atque capitulum ecclesiae Warmiensis