Letter #2452
[Ioannes DANTISCUS] to [Achatius TRENCK?]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, frater carissime.
Salutem et fr[aternam commendationem].
[Quod] scribat venerabilis dominus praepositus, ex eius intelliget litteris, ... ut scit, egerit, scire aveo. Equidem non video q... ecclesiam agere possit. Quod si etiam dominus doctor ... adesse agnosceret, moliretur certe ex aula, quo advers[arius] ... [prout] litterae eius testantur, incommodaret. Si Dominatio Vestra intell... prorsus aspirare ad ecclesiam, quo detineatur, consultum exis[timo], modo Dominationi Vestrae videatur, ut illi litterae praepositi sub secreta et ... fide legendae darentur, quas ob id potissimum misi.
Sunt m[ihi] ... litterae a nepote meo in Urbe X Aprilis datae, non malae spei ..., quamvis adhuc nostras in Februario missas non acceperit.
Cupio ... Dominationem Vestram brevi videre et diu feliciter valere.
Ex Heilsb[erg], XIII Iulii MDXLI.