Letter #2468
[Ioannes DANTISCUS] to [Seweryn BONER]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-21
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, amice carissime.
Salutem et perpetuam o[mnis felici]tatis accessionem Magnificentiae Vestrae precor ex animo.
Quae m[e suis] benevolentissimis litteris XVII Iunii proximi ... [datis] cum novis ad me missis non parum exhila[ravit] habeoque pro ea in me amicissima propensione, quam a [tener]rimis annis erga me gerit, quas possum gratias .... [Quas uti]nam aliquando possim referre, in eo revera cogitati[o atque vo]luntas me no[n] deficit, modo se eiusmodi offerret occ[asio]. Qua re ipsam hanc animi mei significationem expri[mere] valeam, quantum se tenuitas facultatis meae extendit , ipse subirem humeris, nec me l... labor iste gravaret.
In praesens apud nos nova[rum] rerum nihil est. Scribitur tamen, quod Anglis cum Scotis non admodum convenit, eo quod profugos Anglos, qui ob immanem regis crudelitatem saluti suae consuluerunt, Scoti emittere ad postulationem tyranni illius recusarunt. Nav[i]gatio tamen adhuc passim est libera omnibus. Si quid aliud habuer[o], Magnificentiam Vestram non celabo.
Cui plurimum commendatus esse atque omnia faustissima opto diutissime duratura.
Ex Heilsberg, XXI Iulii MDXLI.