Letter #2469
[Ioannes DANTISCUS] to [Nicolas PERRENOT de Granvelle]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-21
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Illustris et Magnifice Domine, amice carissime et honorande.
Salutem et obsequiorum meorum commenda[tionem].
P[riusquam] Illustris D[ominationis] Vestrae litteras VIII Martii proxime Ratisbonae da[tas] accepissem, misi meas [prima] die Aprilis ... scriptas magnifico domino Stanis[lao] Maczeyowski serenissimi regis mei oratori, ut illas Illustri Dominationi Vestrae redderet. Quibus eum et negotia, in quibus agit I[llustri] Dominationi Vestrae summopere commendavi, eas iampridem Illustrem Dominationem Vestram h[aud] dubie percepisse existimo.
Quid vero adeo humanis ami[cis]simisque litteris, quibus suum amorem veterem ac benevolentiam in me vigentem adhuc et praesentem Illustris Dominatio Vestra declarat, respondeam, ex ea erga me Illustris Dominationis Vestrae propensione gestiens, [ non] offert se aliud, quam quod illi, quas possum, gratias habeo. Quae mei inexstinctam apud se fovet memoriam, quamvis in hoc orbis angulo, ambitionum ac curarum aulicarum pertaesus, latitans inglorius per tam longa intervalla et viarum spatia ab Illustri Dominatione Vestra sim dissitus. Non tamen omisit me suis hic benevolentissimis litteris invisere et me nostrae coniunction[is] mutuae, qua dulci consuetudine nos aula caesarea tot ann[is] constrinxerat commonefacere, quin etiam operam studiumque suum , si qua in re mihi aut cuipiam meo nomine us[ui] esse possit, prolixe pollicetur. Quod qua animi gratitudine rependere debeam, non invenio. Rependerem equidem reipsa, si quid, quod g[ra]tum Illustri Dominationi Vestrae futurum agnoscerem, facultas mea praestare po[sset], oppido quam libentissime . In eo certe voluntas et ...tatio me non deficit, modo significationem, quid per me [fieri] velit, faciat.
Exiguum hoc, quod sibi Illustris Dominatio Vestra a me ... postulat ferarum hinc nimirum nostrarum grandiora cornua missuru[s sum] iis diebus per sinum nostrum Codanum ex Gdano ad manus magnifici domini Cornel[ii Sceppe]ri Illustris Dominationis Vestrae amici obsequentissimi, quem, ut novit, non se[cus atque] fratris germani loco habui semper. Qui illa unacum u[ngulis] non paucis, quae comiciali, ut ferunt, medentur, onagrorum Illustri Dominationi Vestrae mittet. Quibus vastis animalibus convenientius no... pelles enim et capita asinis habent sim[iles] .... Si non displicuisse Illustri Dominationi Vestrae compertum habuero, dilig[enter stude]bo, ut paulo post ampliora conquiram. Si quid p[raeterea] ... hic apud nos maioris momenti est, quod Illustri Dominationi Vestrae pl[aceat, iube]re sibi mitti , et quicquid per me fie[ri possit, nihil] est, quod facturus sum libentius. Si maturius ... ... conabor tamen ... [e]x castris meis collecta matur... ...is commodioribus colligata et con... ... meis ad Illustrem Dominationem Vestram sum daturu[s] ... verum quodcumque etiamnum sit, quo me gratific... ...rem dispexero, non gravate a me ad observandissimum ... [domi]num meum Granvellanum ibit, cuius me recordatio suaviss[ima] ... hac affecta aetate iuniorem atque alacriorem reddit, non secus ac si ... Monsoni, ubi Regnorum suorum Hispaniae caesar noster invictissimus com[i][tia] celebrare solet, seu apud Italos, Belgas aut Germanos, ubi iucundissime plerumque conviximus, una adhuc ageremus.
Huic, inquam, clarissimo pientissimoque nostro caesari, cui omne id, qu[od] sum et possum, debeo. ...me ...desi...m[] ..., ut me Illustris Dominatio Vestra aliquando per oport[u]nitatem studiosissime commendet, quandoquidem mens et desiderium ei[us] catholicae et caesareae maiestati inserviendi me tenet inexplebile, quantum possum, oro impensius.
Porro Illustri Dominationi Vestrae, cui commendatissim[us]esse aveo, aetatem a Domino Deo diutissime incolumem atque o[mni] felicitatis continuam accessionem precor ex animo.
Datae Heils[berg], quod mihi castrum est in Prussia, XXI Iulii MDX[LI].