Letter #247
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Toledo, 1525-06-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 596, f. 35r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Quinta die mensis praeteriti scripsi pauca, quod ad praesens etiam facere cogor et propter incertam postam per Antverpiam ac etiam propter illius celeriorem abitionem. Quae tamen hic egi et hic acta sunt, brevibus ad serenissimam maiestatem regiam perstrinxi, ex quibus faciem istarum hic rerum intelleget. Scripsit mihi Dominatio Vestra Reverendissima in novissimis suis, quomodo in rebus Prutenis per dominum marchionem Georgium et ducem Lignicensem tractatus proponerentur, quae merum saperent Luteranismum, quod postea rumor hic comprobavit, qui per litteras ex curia serenissimi domini archiducis Austriae huc est perlatus, videlicet, maiestatem regiam filiam suam primogenitam domino magistro Prussiae in coniugem despondisse illumque ducem Prussiae et sibi feudalem fecisse. Cum ego interrogatus a domino magno cancellario, si quid ea de re litterarum haberem, obstupuissem quasi attonitus. Subintulit: si hoc rex vester fecit, certe apud omnes auctoritatem et opinionem suam amisit paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉.
Respondi tamen non esse possibile, nam futurum esset, quod omnis apud nos ecclesiasticus status foret perditus, sumque hic ob hoc novum quasi monstrum a multis inspectus, spero tamen in prudentiam serenissimi domini nostri et Dominationis Vestrae Reverendissimae, hoc tam inauditum prius et fere prodigiosum numquam esse factum. Quapropter nulla res est in orbe, de qua magis cuperem certior fieri. Tractatum tamen hic est ab oratoribus regis Daciae exulis, qui cum his litteris sunt expediti, de matrimoniis inter illius written over os⌈osiusius written over os⌉ domini liberos et maiestatis regiae, quod cum primum cum aliis novis foederibus ad nos perferetur. Longior nunc esse nequeo, exspectantur istae litterae. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Ex Toleto, prima Iunii 1525
Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus Ioannes Dantiscus