Letter #2473
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-07-31
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-08-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Revendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et servitutis officiosissimam commendationem.
De Alexandro secus hic ferebatur, quam Reverendissima Dominatio Vestra scripsit, protulerat enim mihi dominus doctor Ioannes decreti absolutorii exemplum, in quo ficta esse, falsa et commenticia pronuntiabantur omnia, quaecumque contra eum delata fuerunt. Latum autem hoc decretum fingebatur mense Martio, sed falsa esse, quae ab istis finguntur, satis declarant litterae Aprili mense ad Reverendissimam Dominationem Vestram datae. Neque rem aliter habere mihi persuadeo, quam nepos illius scripsit, cui quod causam meam commendavit Reverendissima Dominatio Vestra, ago gratias.
Iam esse dicitur in reditu dominus Gantckowski. Ex eo, quid actum sit de Alexandro, cognoscemus.
Ex Hungaria nihil affertur. Quid agatur ibi, nescimus. Si quid erit allatum et quicquid novi fuerit, scribam per dominum Holstein, per quem et ad cetera omnia respondebo. Cupio ei adesse pro virili mea, sed nisi res concordia fuerit transacta, video minus optatum fore causae exitum.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Vilna, pridie Calendas Augusti 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanisalus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Plura occupatissimus scribere nunc non potui.
Reverendissimus dominus per dominum Holstein rescribet.