Letter #2474
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-08-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-08-13 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis commendationem.
Etsi graviter ex catharro laboro non sine febri nocturna, nolui tamen hunc absque meis litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram dimittere.
Novi nihil hic est. Venerunt huc palatini Brestensis et Plocensis, fortassis adiutum viduam mulierem, uxorem olim ducis Heliae, cui multum facessitur negotii. Dominus palatinus Podlascensis Sapia spoliatus est palatinatu, praefectura Drohicinensi et marsalci officio, ac in arce superiori commorari iussus, quod praefecto Merecensi dixerit iusiurandum eum dedisse maiestati reginali, quod pessumdaturus esset Magni Ducatus huius proceres omnes. Ex Hungaria nihil. Plura certe non possum.
Dat operam reverendissimus dominus, ut per concordiam transigatur causa domini Holstein, sed altera pars multum reluctatur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem.
Cuius me gratiae commendo.
Vilna, tertio Nonas Augusti 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus deditissimus Stanisalus Hosius, cantor et canonicus Varmiensis