Letter #2475
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-08-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-08-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico carissimo et observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime et observande.
Praemissa officiosissima officiorum meorum commendatione.
De aliis alias Reverendissimae Dominationi Vestrae respondebo, nam nondum ii, quos mihi commendavit, finem causarum suarum sunt consecuti. Nunc Reverendissimam Dominationem Vestram rogandam duxi, ut servitorem meum Baptistam Italum, quem Gedanum emendi quaedam mensae ornamenta gratia misi, suis, quos illic habet, commendet, quo ad conficiendi negotia mea celeritatem operam suam illi praebeant. Quo se mihi gratam rem facere sciat.
Commendo me meaque officia omnia in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam diu sanam esse cupio.
Datae Vilnae, III Augusti anno Domini MDXLI-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Chelmensis, nominatus Plocensis et vi[ce]cancellarius