Letter #2476
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSBalice, 1541-08-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-10-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et solitam servitiorum meorum sedulitatem.
Iucundissimae mihi fuerunt Reverendissimae Dominationis Vestrae litterae, quas de die 21 Iulii ex Heilsberg per servitorem suum ad me dedit, cum, quod a Reverendissima Dominatione Vestra essent, hoc est vetere amico, nunc patrono mihi ubique magno, tum quod propensione eius erga me animi et gratiae plenam significationem prae se ferrent. Quo nomine plurimas, ut debeo, illi habeo gratias inque vicem de mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantia et voluntate illi recipio nihil esse in omni officii genere neque tam humile neque tam arduum, modo sit facultatis meae, quin id sim per omnem occasionem cupidissime praestaturus.
Rerum novarum communicationem libenter pari officio Reverendissimae Dominationi Vestrae reponerem, sed est eximium nunc quidem apud nos nihil. Quicquid tamen est, id ex inclusis praesentibus schedis accipere dignabitur. Summa apud nos fuit Budensis obsidionis adeoque expugnationis exspectatio, sed ea et trahebatur diu, et ad postremum fefellit, nescio fortuna-ne regis aut fatis adversis, an capitaneorum militumque ignavia magis quam perfidia.
Eadem pene fortuna et comitia Ratisbonensia dissoluta esse audimus. Acta sunt ibi multa, infecta irritaque omnia quandoquidem/quamquam sunt, quod nescio quid de suppetiis auxiliisque regi Romanorum praestandis decretum BCz, 1597, p. 1278 ibi esse dicant.
Reditum clementissimorum principum nostrorum equidem in autumnum nobis pollicebamur, sed extrahi eum in ver usque in certum pacif<ic>atione cum Moschis nondum redintegrata, an alia res ulla ostendit. Certi profecto de eo habemus adhuc nihil.
Commendatissimus Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupio eique meum serviendi studium pronum offero cum apprecatione et valetudinis, et felicitatis optatissimae atque perpetuae.
Datum in Balice, die 9 Augusti anno 1541.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus s(ervitor) Severinus Boner liber baro hidden by binding⌈[baro]baro hidden by binding⌉ manu propria subscripsit