Letter #2491
Ioannes MAGNUS to Ioannes DANTISCUSRome, 1541-09-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-12-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico et fratri carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae Braunsbergii XXVI Mai datas Romae superioribus diebus accepi, quae tanto magis gratae erant, quod Dominatio Vestra Reverendissima suas diligentes et efficaces operas carissimo fratri et cancellario meo magistro Olauo super canonicatu illo Varmiensi pollicetur. Nec dubito, quin ipsa quantocius tam benignis promissis faciat satis. Est enim ei facillimum utramque partem salvam efficere et conservare, nec opus est magistro Georgio illum infelicem Alexandrum metuere aut alias vias pro firmando iure suo quam per ratificationem resignationis magistri Olaui et eius confirmationem per summum pontificem impetrare etc., alias evenire posset, quod magister Olaus iuri suo super illo canonicatu alicui alteri post tot ambages renuntiaret, ut si ipse in fata concederet, sine dubio alter mox emergeret, qui se in ius eius faceret surrogari, et ita canonicatus ille perpetuo litigiosus redderetur etc., quemadmodum optimae spei adolescenti domino Gasparo Hannovio (quem ob suas eximias virtutes et honestissimam conversationem maxime diligo) proximis diebus significare curavi.
Reliquum est, ut me fratremque meum ex corde et animo commendem Dominationi Vestrae Reverendissimae, quam diutissime feliciter valere optamus.
Datum Romae, in aedibus Sancti Michaelis Supra Montem, anno etc. 1541 3 mensis Septembris.
Reverendissimae Dominationi Vestrae addictissimus Johannes archiepiscopus Upsalensis etc.