Letter #2493
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-09-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico suo observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice carissime et honorande.
Reduxi subinde in memoriam sacrae maiestati regiae, ut mitteret ad comitia nuntium, sed qui aliunde venti flaverint, nescio, omnino illi decretum est non mittere quemquam. Itaque nihil est, quod exspectetur nuntius. Poterit Reverendissima Dominatio Vestra, si visum illi fuerit, alios quoque ea de re certiores reddere non esse nuntium exspectandum, hortari tamen interea nihilominus, ut pro more terrarum istarum ad exercenda saltem iudicia conveniant. Qua in re suo Reverendissima Dominatio Vestra prudentiore iudicio utetur. Ego pro amicitia nostra mutua haec illi scribenda existimavi.
Cuius me gratiae officio<si>ssime commendo.
Datae Vilnae, die III-a Septembris, anno Domini M-o D-o XLI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel episcopus Chelmensis, electus Plocensis et vicecancellarius