» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2494

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-09-11
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-21

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 481-486 (429-434)

Prints:
1HE 1 No. 95, p. 114-115 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Rediit Baptista, cum in procinctu iam esset reverendissimus dominus. Quoniam vero expediebatur tum nuntius Gedanensium, qui litteras ab eis attulerat, quibus et gratulati sunt episcopatum Plocensem, et de discessu serenissimae maiestatis regiae certiores fieri postulabant, quod id sua discerent interesse mature cognoscere, de eo, ut Reverendissimae Dominationi Vestrae scriberet, reverendissimum dominum admonui. Qui quoniam profecturus iam erat venatum cum serenissima maiestate regia, dedit mihi negotium, ut in meis ipse litteris responderem ad nonnulla, quae scripsit Reverendissima Dominatio Vestra. Nam quod ea suspicari videtur ex domino palatino Brestensi prodiisse, quae reverendissimus dominus manu sua scripserat Reverendissimae Dominationi Vestrae, negat se ex eo audivisse, sed ipsam serenissimam maiestatem regiam dixisse, suadere quosdam, ut ne rogaret, sed mandaret. Qui autem sint ii, certum non habet reverendissimus dominus ac rogat, ut Reverendissima Dominatio Vestra eo animo velit esse erga dominum palatinum, nulla ut existere queat dissidii causa. Quam vero ad rem cumprimis propensam esse scit Reverendissimam Dominationem Vestram, ad eam ut alios quoque cohortetur petit, eisque persuadere conetur, ne nihil in gratiam serenissimae maiestatis regiae, sed solum id, quod debetur, faciendum existiment. Sunt enim aliqua etiam concedenda regi postulanti, si praesertim, quod postulatur, non minus ad eorum, a quibus postulatur, quam ad principis commodum spectare videtur. De domino castellano Gedanensi videtur reverendissimo domino tempus expectandum magis opportunu[m]. De humanitate, qua in Baptistam usa e[st] Reverendissima Dominatio Vestra, agit ingentes gratias, per omnem occasionem relaturus. Telae reliquias nondum vidit, postea de iis, cum viderit, sententiam suam perscribet.

Haec sunt fere, quae me scribere iussit; maluisset ipse manu sua, sed non vacabat. Officium meum in scribendo Reverendissimae Dominationi Vestrae probari gaudeo, sed gratiam tamen re tam levi nullam mereor.

Alexandri vicem certe doleo, qui suo sibi iumento miser malum accersivit. Quo tempore fuit hic dominus Niderhoff, ego languebam a[c] officii causa venerat ad me, conferebat n[on] pauca, de Alexandro ne verbo quidem mentione facta. Ego, ut primum prodire c[oepi] domo, quaesivi de reverendissimo domino, a quo semel e[rat] prandio exceptus, numquid de Alexandr[o] egisset. Negavit egisse quicquam. Fuit i[s] apud regiam quoque et reginalem maiestatem. Quacum egeritne aliquid de Alexandro, nescio; alibi non egisse scio.

Centum marcas Prutenas a dominis Thuronensibus et decem florenos a domino palatino Pomeraniae ad me attulerat dominus Holstein ex mandato Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quicum ego una profectus eram ad reverendissinum dominum, et praesente eo, ita ut erat in sacculo obsignata, pecuniam ipse meis manibus reddidi, quod ipse, cum ex venatione redierit, reverendissimus dominus perscribet.

De confirmatione sententiae regiae, antequam essent mihi redditae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, nihil acceperam, nam dominus Gatckowski neque misit, neque scripsit ipse verbum ullum de Alexandro. Sed ex illo loco omnia mitti consueverunt ad maiestatem reginalem celaturque de cunctis cancellaria diligenter, ita, num de Alexandro allata sint aliqua ad illam, nescio. Scripsi domino Gantckowski, responsum in horas exspecto, cuiusmodicunque fuerit, sciet Reverendissima Dominatio Vestra.

Serenissima maiestas regia venatum sana profecta est, utinam aeque sana redeat. Ante duas hebdomadas non revertetur, sed reverendissimus dominus, spero, citius.

Pridie nativitatis Beatae Virginis allata sun[t] huc tristissima nova de turpi fuga militu[m] Germanorum. De qua cum coepissent duce[s] exercitus consilium, oppressi sunt a Turc[is]. Ita solo equitatu dilapso cum ducibus, peditatus omnis deletus, castra direpta, tormenta omnia bellica, quae et multa, e[t] magna fuerunt, a Turcis occupata dicuntu[r]. Hesterno vero die venerunt litterae octo diebus posteriores ad reverendissimum dominum ex ea Russiae parte, quae est Hungariae finitima. In quibus scribit dominus Nicolaus Matziieows[ki], rumorem esse dissipatum, quod caesa sin[t] a Germanis sexaginta millia Turcarum. Faxit Deus, ut haec posteriora vera sin[t] potius. Prioribus fides habita est, quo[d] a domino archiepiscopo et castellano Biecens[i] perscripta sunt, quae tamen ex Bartph[a] prodierunt. Unum nos solatur, quod a [domino] castellano Posnaniensi nihil scribitur. Agitur iam quarta hebdomada, quod strages haec Germanorum edita dicitur. Misisset is procul dubio nuntium ea de [re], qui quicquid scripserit, certum id erit [et] indubitatum. Utinam autem laetiora scribat.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Vilna, tertio Idus Septembres 1541.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosi[us] cantor et canonicus Va[rmiensis]