Letter #2499
[Ioannes DANTISCUS] to [Andrzej GÓRKA]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, amice carissime et honorande.
Salutem et omni[s] felicitatis accessum.
Cum duo isti musici servitores mei permissu meo, ut parentes suos inviserent, per domini[u]m Magnificentiae Vestrae sint ituri, nolui committere, quin illam prosperamque eius valetudinem iis meis litter[is] inviserem, congratulando Magnificentiae Vestrae , quod ex Lituania, utinam rebus suis ex sententi[a] in aula regia confectis, sospes redierit.
Hucus[que] non sine amicissimo desiderio in adventus Magnificentiae Vestrae expecta[turus] fui, quam unacum affine suo, magnifico domino palat[ino] Brzestensi, iter per ditionem meam facturam existimabam, oppido quam libentissime illam apud me hic vidissem et pro mea tenuitate, q[uantum] potuissem, humanitatis officio tractassem. Quod qu[a] de re non successit, non velit gravari me Magnificentia V[estra] certiorem reddere. Quod si non tam laute tamq[ue] splendide, ut apud illustrem dominum ducem vicinum me[um] excepta fuisset, propensio tamen mihi non defuisset ad omnem exhibendum honorem ac benevolentiam Magnificentiae Vestrae.
Quam diutissime feliciter valere ex animo cupi[o].
Datae Heilsberg, ultima die Septembris MDXLI.