Letter #2504
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-10-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae Vestrae Paternitatis, quibus nos salutavit et felicia quaeque nobis est precata. Nos pro eo officio ac studio Vestrae Paternitatis erga nos magnas ei habemus gratias illamque vicissim multa salute impartimur et fausta laetaque omnia ei precamur optantes, ut Vestra Paternitas optatis successibus et diuturna ac incolumi perfruatur valetudine. De rebus autem externis domesticisque, si quid habuerit novi, id ut nobis Vestra Paternitas perscribat, ab illa postulamus.
Datae Vilnae, die XXVIII-a Octobris M-o D-o XLI-mo.
Ex commissione propria serenissimae reginalis maiestatis