Letter #2506
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSSzamotuły, 1541-10-31
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino fratri, amico carissimo et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine frater et amice carissime et modis omnibus honorandissime.
Salutem plurimam suique diligentissimam commendationem.
Familiaris meus Borowski reddidit mihi Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras de data XVI Augusti, quibus scire a me desiderat causam, cur dominus Posnaniensis, filius meus, Litwaniam proficiscens eam praeterierit nulla de se Reverendissimae Paternitati Vestrae facta significatione. Nulla animi contrarietate factum arbitrare apud se Reverendissima Paternitas Vestra velit nec alicuius rei gratia, quam suae celerrimae profectionis, q(ua)m interdiu noctuque egit, nec somno locus dabatur. Atque ideo Reverendissima Paternitas Vestra integra integra et amoris plena singula potest sibi de filio meo et me certo certius polliceri. Nunc iterum decima dies hodie est, quo ipse vicissim Vilnam se recepit, dumtaxat XVIII diebus apud coniugem et me on the margin⌈meme on the margin⌉ ex tanto itinere immoratus, redditurus rationem sacrae maiestati regiae muneris sibi iniuncti, quid apud serenissimum dominum Romanorum regem, primo tandem serenissimam dominam Izabellam Ungariae reginam effecerit, aliquoties hincinde, nunc a serenissimo domino Romanorum rege Budam, nunc vicissim e Buda Viennam discurrens, cupiens servire, cum primo serenissimae dominae Ungariae reginae rebus, tum maxime reipublicae Christianae, si Dominus Deus facta sua et instituta prosperare dignatus fuisset.
Quanta autem cura, labore, sollicitudine, periculis, tum hostium, tum aurae pestiferae, quae longe lateque regiones illas omnes occupat, in BCz, 1599, p. 44 quibus integrae septem menses egit, subierit, quot sumptus fecerit, facile secum Reverendissima Paternitas Vestra iudicare potest. Quoniam autem inter alia hoc etiam sibi a sacra maiestate regia demandatum fuit, ut si potissimum Turcarum imperatorem venire contigerit, oratorio nomine illum adiret eiusdemque serenissimae dominae Ungariae reginae et eius filii negotia obiret, cui quidem rei in eo iam summo rerum discrimine, quo et aura pestifera loca illa omnia, quibus illi pertranseundum fuit, occuparat. Cum written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉CumCum written over ...⌉(?) etiam tanta viarum et pertransitus insecuritas, utpote in ea provincia, cui quodlibet, licet et qui potentior viribus, nulli rationi, statui et condicioni, etiam contra iura gentium, ratio datur, munus tamen sibi iniunctum exsequi curavit et caesarem ipsum apud Budam castra metatum adiit. Nam tam insperate Budam advenit, ut serenissimus dominus Romanorum rex, apud cuius maiestatem dominus Posnaniensis tunc agebat, non prius de adventu Turcarum certior redditus fuit, quam Turcae Budam applicuissent, a quo, ut temporum fert condicio, satis benigne habitus.
Priusquam autem a Turcarum caesare venisset, iam, proh dolor, Buda Turca potitus fuit et serenissimam dominam Ungariae reginam Buda discedere in Lippam castrum sui dotalicii voluit. Proceres Ungariae, qui Buda profuerint et qui multis rationibus flecti et induci non potuerint, ut serenissimo domino Romanorum regi BCz, 1599, p. 49 Buda cessissent, maluerunt contra omnem rationem Turcae eam servare et per manus tradere. Qua accepta eosdem, cum ad eum in castra venissent, per aliquot dies sub custodia retinuit.
Postea fratrem Georgium Monachum, Petrum Petrovicz, Verbecium cancellarium, cum iam integrio(!) Buda, tum arce, quam civitate potitus fuisset et tres ecclesias ritui suo dicasset, tum primo illos ab exercitu dimisit, ut serenissimam dominam Ungariae reginam in Lippam comitarentur, Valentino Turek in eadem custodia servato. Qui pro sui liberatione tria egregia castra non procul a Buda consistentia Turcarum imperatori daturum se obtulerat, non tamen libertate donatus fuit.
Quoad filius meus, dominus Posnaniensis, expeditus a Turcarum imperatore discesserat, in priori custodia eo servato, iam res ipsa indicavit, quin or cum⌈quinquin or cum⌉ merite mercedis praemia ipsi capere ceperunt, qui non sanis consiliis et rei Christianae utilissimis, sed infandissimo suo instituto tantum discrimen universae rei Christianae attulerunt. Quo, quid dispendii reliquis omnibus, cum nobis, tumque aliis vicinis, mali sit commissum, faci(li)t(e)r secum Reverendissima Paternitas Vestra sua prudentia dimetiri potest. Haec ego ad praesens significare Reverendissimae Paternitati Vestrae volui.
Non spero ego filium meum Vilnae diu immoraturum atque, quemadmodum per Regium Montem illuc profectus sit, nec dubito, si Reverendissima Paternitas Vestra desiderium suum illi BCz, 1599, p. 50 declaraverit, quod sit ad eam descensurus et singula coram uberius declaraturus. Dominus Czema, comes huius, suae perigrinationis planius de periculis omnibus, tum de sumptibus, Reverendissimam Paternitatem Vestram edoceri poterit.
Ego me interea favori et mutuae benevolentiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae diligentissime commendo, cupiens illam dudum incolum<em> et felicem valere.
Datum in Schamotuli, ultima Octobris M-o D-o XXXXI-o.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus ad mandata Lucas episcopus hidden by binding⌈[episcopus]episcopus hidden by binding⌉ Vladislaviensis
Postscript No. 1:
Meminit Reverendissima Vestra Paternitas schedae cuiusdam manus suae litteris antea ad me missis scire cupiens redditane num fuisset. Sic memini habuisse me Reverendissimae Vestrae Paternitatis litteras cum scheda praefata, qu(am), ut aequum est, tractavi. Quibus, tum aliis in rebus, cuperem coram potius cum ea agere, quod volente Domino Deo futurum spero et multum cupio.
Credat Reverendissima Vestra Paternitas toti Europae ingens dispendium ex regiae sedis Budensis evenisset. Quae an sit umquam in Christianorum potestatem reditura viventibus in hoc saeculo mortalibus, Dominus Deus solus scit, sed humanae rationi non satis possibile videtur, nisi singularis Domini Dei et miraculosa accederet gratia. Tempus esset itaque e somno surgere et aliorsum facta nostra dirigere. Coram latius.
Me Reverendissimae Vestrae Paternitati facio, quo possum, diligentius commendatum.
Postscript No. 2:
Dy langen hemd szoffen ffyli becz auff erden und czayn nycht dy clausch urszach disszesz Kristhy hensz folsz Gott szay esz gyeklogth.