» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2507

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-11-02
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 53-56

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino et amico observando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice cumprimis observande .

De domino palatino Brestensi certo sibi Dominatio Vestra Reverendissima persuadeat ita rem habere, quemadmodum mandato meo scripsit doctor Hosius. Est enim aequior Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam ipsa suspicatur. Quod autem ipse tum non scripserim, ignoscat, quaeso, nam cum essem in procinctu itineris, nequaquam potui, quod maxime volebam, sed doctori Hosio, quem hic abiens ipse reliqueram, rescribendi provinciam mandavi. Quem ex sententia mea rescripsisse Reverendissimae Dominationi Vestrae non dubito.

Quam ob rem nuntium ad comitia non miserit sacra maiestas regia, ex responso litteris dominorum consiliariorum dato Reverendisima Dominatio Vestra cognoscet. Mihi curae futurum est, ut ad ea, quae proxime habebuntur, comitia mittatur. Ioannem Holstein cupiebam certe pro virili mea adiutum. Nihil ei litteras meas profuisse doleo, sed neque responsum ullum accepi, praeterquam ab uno Ioanne a Verden, qui me reicit ad litteras Gedanensium, quas nullas adhuc vidi. Quae in rem ipsius Holstein scribi postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, ea confecta illi mitto ac, quoad potero, iustitiae illius defuturus non sum. Quod tanto studio contendit Reverendissima Dominatio Vestra, ut ne fieret appellatio a senatu Gedanensi, nisi ad sacram maiestatem regiam, id obtineri nequaquam potuit visaque est haec petitio commovisse nonnihil animum sacrae maiestatis regiae, quae moleste ferebat eos, quibus honores grati essent, onera ferre recusare. Sed haec ex responso illius Reverendissima Dominatio Vestra melius cognoscet. Qua de re scripsisse me antea quoque arbitror Reverendissimae Dominationi Vestrae.

Thoronensium nomine reddidit mihi Ioannes Holstein florenos 66 grossos 20, a magnifico vero domino palatino Pomeraniae florenos 10. Cum per occasionem licuerit, ut illis meo nomine gratias agat, quaeso.

Cuius me amori et gratiae diligentissime commendo.

Datae Vilnae, die 2 Novembris anno Domini MDXLI-o.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae