Allatae mihi sunt hodie ⌊Posnania⌋ ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus primo suum erga me, et eximium quidem illum, amorem benevolentiamque declarat et ius hospitalitatis in filio meo, domino ⌊castellano Posnaniensi⌋ tractando omni culto ac liberalitate prosequi se pollicetur. Addit insuper, quanto studio flagraverit quaedam privatim in re praesenti conferre cum filio meo, domino ⌊castellano Posnaniensi⌋, quae ad me ceu per manus delata velit. Omnia haec summam ac incredibilem delectationem mihi attulerunt.
Ad extremum cupit Reverendissima Paternitas Vestra, ut ad litteras eius primo nuntio responderem.
Quod ut nunc ad eas posteriores citra ullam moram facio, ita ad ⌊⌋ quoque ⌊⌋, nisi quod ea res remorationem quandam attulisse meae responsioni videtur, quia ⌊Borowski⌋ serius mihi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae attulit, quam facultas itineris postulare videbatur. Quibus tamen acceptis, primo statim tempore rescribi curavi easque ⌊Thoruniam⌋ ⌊fratri⌋ domini ⌊Iodoci Decii⌋, sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ secretarii, transmisi. Quibus ⌊⌋ ea, quae in rem referre videbantur, Reverendissimae Paternitati Vestrae perscripsi. Quod vero Reverendissima Paternitas Vestra me filiumque meum ⌊dominum Posnaniensem⌋ eo favore ac benevolentia complectitur, ago habeoque, quas maximas possum, gratias animumque certo sibi inducat me Reverendissimam Paternitatem Vestram integerrima fide, sincero candidoque corde ac numquam intermoritura benevolentia observare omneisque impensas studiorum meorum agere velle, ut de Reverendissima Paternitate Vestra in omneis parteis optime merear. Non minore etiam desiderio ardere videor colloquendi cum Reverendissima Paternitate Vestra, cum qua ea communicarem, quae non satis tute litteris committi concredique posse videntur.
Sperarem futurum ex nostro mut[uo] colloquio eas consilii rationes redundaturas, quae et nos recrearent, et rem communem non parvis adminiculis adiuvare possent. Ceterum, cum propter multarum rerum loc[orumque] difficultatem convenire mutuis colloquiis familiarique complexu non possumus, hoc praesertim tempore, id saltem ma[io]rem in modum cuperem filium meum, dominum ⌊castellanum Posnaniensem⌋, quem spero propinquum iter a Reverendissima Paternitate Vestra domum instituturum, ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, partim propter hospitalitatis iura tractanda, partim propter ea destinata consilia capessenda ineundaque deflectere, etiamsi itineris sui rationes perplexas reddere deberet. Neque enim dubito, quin eius mutui colloquii summa et ratio et utilitas ⌊reipublicae⌋ constatura sit. Eaque propter non neglectui habui mox litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae respondere, ut tempestive huic rei consuli possit. Mea quidem ita fert opinio (nisi quid aliud intercedat) dominum ⌊castellanum Posnaniensem⌋ circiter diem solis proximum ⌊Vilna⌋ discessurum, rebus id scilicet ac negotiis suae dominationis postulantibus, ne longam illic moram prosequatur.
Post priores autem meas ad Reverendissimam Paternitatem Vestram litteras ea, quae nuper de rebus Ungaricis ad me perscripta sunt, Reverendissimae Paternitati Vestrae impertio. E quibus facile intelliget ⌊Monachum⌋ cum regliquis suae factionis turbinibus sera laborare poenitentia.
Commendo me summo studio Reverendissimae Paternitati Vestrae et oro, ut me sibi carum commendatumque habere velit sicque sibi de me certo asseveranterque persuadeat, me omnibus illis officiis in testanda amicitia defungi velle, quae ad exploratissimum amicum pertinere videntur.
Bene ac feliciter valeat Reverendissima Paternitas Vestra.