Letter #2513
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-11-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-12-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mulieri huic opera mea non defuit, sed absque tamen magno negotio vicit, quandoquidem adversarius, cum constitutum diem non obierit, causa cecidit. Qui si etiam affuisset, nihil eum profecturum fuisse confido. In portu iam navigare viduam credo. Cui si quid forte adhuc exhibebitur negotii, libenter pro virili mea sum adfuturus, causam enim iustam habere videtur. Data est etiam a me opera, ut semotis arbitris colloqui posset cum reverendissimo domino, dixit abunde omnia satis longo tempore. Admonebitur reverendissimus dominus Vladislaviensis litteris serenissimae maiestatis regiae officii sui, sed et in comitiis regni futura est mentio de hoc fidei negotio. Ad quae legati proficiscuntur: dominus castellanus Lublinensis et dominus Andreas Czarnckowski, scholasticus Cracoviensis. Nos hic hiemabimus, fortasse et aestivabimus. Utinam vero ne iterum hiememus et aestivemus, nam lotum gustavimus. Dominus castellanus Posnaniensis quae attulit, plena sunt horroris. Dominus castellanus Cracoviensis miserat suum quendam, ut exploraret, qui sit status serenissimae reginae Isabellae. Is attulit ab ea litteras ad herum suum scriptas, sed manus illius non est, agnita tamen est manus pueri, qui servit eius secretario domino Petro Porembski. Est in Lyppa et hanc tantum et unam quandam aliam arcem habere dicitur magnaque rerum omnium affici penuria.
Cum servo domini castellani Cracoviensis profectus erat a regina Hungariae cubicularius eius Sienovitz, qui iam etiam pervenisse Cracoviam dicebatur, in horas adventus eius expectabatur. Undecim iam dies expectatur et missi sunt hac nocte cubicularii, qui eum in itinere quaerant, num decumbat aeger alicubi. Hic cum venerit, afferet omnia certiora.
Est hic dominus Laszki castellanus Praementensis, cuius frater dominus palatinus dicitur esse apud regem Romanorum et phtisi laborare. Alius frater dominus Ioannes esse Vratislaviae ferebatur atque inde litteras ad reverendissimum dominum Vladislaviensem dedisse, quarum exemplum, si reperire tam cito potero, mittam Reverendissimae Dominationi Vestrae. Ceterum qui hic est frater eius, negat, ut audio, se de eo quicquam scire. Utrum ita sit, an se forte scire dissimulat, nescio. Sunt, qui dicant eum Cracoviae visum fuisse inter canonicos in processionem euntem. Brevi certius aliquid habebimus, quod cum Reverendissima Dominatione Vestra postea communicabo. Cui hoc nuper per Mauricium scribere oblitus eram, dominus Costcka et apud serenissimam maiestatem regiam, et apud reverendissimum dominum certe diligenter excusasse Reverendissimam Dominationem Vestram, quod ipsa non modo non impedierit contributionem, sed ut ea fieret, auctor semper fuerit.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae ac Deum precor, ut eam diu servet incolumem et felicem.
Vilna, quarto decimo Calendas Decembris 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Venit tandem Sienovitz. Quae nova attulit, Reverendissimae Dominationi Vestrae descripta mitto, una et illa, quae scripsit dominus Biecensis de caesare. De domino Ioanne a Lasco allatum est fuisse eum Cracoviae, sed clam; non ire infitias, quod uxorem duxerit; sacerdotia velle repetere. Nunc in Kiesmarck profectum ad visendum fratrem valetudinarium.
Venit plenipotens adversarii viduae, quem dicit ipsum per aegritudinem venire non potuisse, sed ego viduam discessisse iam arbitror, cui Caunam una cum novis descriptis mittam litteras. Spero eum, qui hodie primum venit, nihil profecturum.