Letter #2536
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-02-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-18 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patro Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine collendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Causa Ioannis Holstein, quemadmodum transacta sit, ex ipso Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Ego certe quan ms. m(!) ⌈nn ms. m(!) ⌉tum potui, ipsius causa laboravi. Quod eum coram Reverendissimam Dominationem Vestram professurum esse no dubito. Scripsit pro eo diligenter reverendissimus dominus ad senatum Gedanensem atque ut eum in gratiam reciperet, petiit. Quod si suam quogue auctoritatem adiunxerit Reverendissima Dominatio Vestra facile condonata iri illi omnia non dubito. Sed quae ipse fusius narrabit, de iis pluribus scribere necesse non est.
Nuntius a Reverendissima Dominatione Vestra nondum advenit, nisi forte missus non est aut aliquid, quod absit, ei in itinere evenit.
Nova perscripsi antea, alia hoc tempore nulla sunt. Ex urbe nihil huc adfertur, nisi doctorem Rzecziczam esse mortuum. Camienecensem episcopum iam habemus dominum Dziaduscki, qui fuit reverendissimo domino Vladislaviensi a suffragiis, virum bonum et dignum certe hoc munere. Accidit praeter spem et expectationem omnium, neque enim quisquam hoc ita eventurum existimabat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolum stain⌈[um]um stain⌉em. Cuius me gratiae commendo.