⌊Sigismundus Dei gratia rex Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres.
Graviter questi sunt de Paternitate Tua ii, quorum documenta, quae sub sigillo produxerant, descripta Paternitati Vestrae praesentibus inclusa mittimus. Etsi vero reduxit nobis in memoriam reverendus in Christo pater dominus ⌊Samuel episcopus Plocensis⌋ et ⌊Regni Poloniae⌋ procancellarius, quae hac eadem de causa privatis litteris Paternitas Tua illi scripserat, facere tamen non potuimus, quin has eis litteras tantopere a nobis petentibus daremus. Etsi enim neque licet nobis, neque libet sententias Paternitatis Vestrae rescindere, quod planum etiam illis fecimus, tamen hortari illam voluimus, ut caveret, ne quam iuste de se querendi occasionem daret. Grave est, si verum est, quod dicunt, sententiam de eo latam esse, de quo nulla umquam fuit controversia idque non sine quadam verborum contumelia. Etiam atque etiam videat Paternitas Tua, ne quod ea res inter illam et illustrem dominum ⌊ducem Prussiae⌋ animorum dissidium excitet, si suis hominibus iustitiam non administrari persuasum illi sit. Gratum nobis fecerit, si talem se erga istos praestiterit, ut ne deinceps eorum [qu]erelis aures nostrae fatigentur ac quocumque modo contentos eos reddiderit.
Bene valeat Paternitas Tua.
Datae ⌊Vilnae⌋, XVI die mensis Februarii anno Domini millesimo quingentesimo XXXXII-o, regni vero nostri anno XXXVI-o.