Letter #2543
Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUSParis, 1542-03-02
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo perpetua fide colendo.
Etsi satis superque responsum arbitrer esse nuperrimis meis litteris superiori Celsitudinis Tuae epistolae, tamen non comittam, ut dominus Christophorus a Czema, intimus meus familiaris, in patriam sine nostris litteris perveniat. Quem si mihi persuadere potuissem tam brevi quasi ex improviso abiturum, effecissem, ut tibi ratio nostrorum studiorum aliquo carmine reddita esset. Interim dum hic sum, praeter cetera descripsi elegiaco carmine Lutetiam, cuius rei exemplar Celsitudini Tuae mittere decrevi, sed exarare conantem prohibuit discessus repentinus domini Christophori neque breviter transcribi poterat, quod ferme ad iusti voluminis modum excrevit. Fragmentum quoddam eiusdem rei misi reverendissimo domino Tidemmano, quoniam illi ignotam Lutetiam puto, qua cum tibi nihil perspectius sit, leviter huius carminis iacturam necdum satis expoliti feres. Ea nunc est ratio meorum studiorum, Illustrissime Princeps, ut nihil mihi umquam aeque placuerit, quam Lutetia. Vehementer afficior varietate lectionum, qua sane ego non abutor neque tantam oportunitatem mihi temere elabi patior quinque singulis diebus audio lectiones, quibus diligenter remasticatis et ruminatis, quod superest (etiamsi exiguum sit), tribuo stylo neque ullum diem mihi sine linea (ut in proverbio est) abire patior. Eo pacto video me non paenitendam posse accessionem bonarum litterarum facere ac, ut – citra ullam φιλαυτιας suspicionem, id quod res est – dicam, videor hoc semestri plus effecisse, quam Lovanii integro anno. Quae res facit, ut perdius pernoxque rationem ineam, quomodo hic unicum saltem annum durare liceret, quod si a Celsitudine Tua impetro sumptusque huic rei pares accipio, nihil video reliquum esse, quam ut Deo Optimo Maximo perpetuas agam gratias, tuam vero liberalitatem ad sidera usque tollam. Non est, quod Celsitudo Tua putet me hic momenti spatio haesurum aut aliquo abiturum quantumvis splendidis pellectum conditionibus sine Celsitudinis Tuae consensu. Totum animo tuo me accomodavero, qui si unum me hic voluerit esse annum, superioribus plane immortalibus in me beneficiis adiecerit sumptus, quibus hic vivere queam, plane ineffabili me sibi obligabit vinculo, ita ut, nisi ipsam animam profundam, numquam Celsitudini Tuae videar satisfacturus. Cum haec scriberem, ne teruncius quidem reliquus erat – non secus spe alor, quam cicadae rore. Sunt hic quidam adulescentes ex nostratibus, qui freti tua auctoritate, ex qua me pendere sciunt, nonnihil mihi nummorum accomodato dederunt, quod nisi obtigisset, iamdudum mihi lucta cum acerbissima fame esset. A parentibus tantum abest a pecunia, ut iam ferme annus elapsus sit, ex quo ne litteram acceperim. A domino Tidemann[o] meo sane nullo merito 6 ferme coronatos Gallicos, a Celsitu[dine] Tua 10 Ungaricos, si ea summa hic hiberna habere non potuerim, Celsitudinem Tuam nihil mirari sat scio, quae conditionem harum regionum toties experta est. Obsecro igitur, si quid spei in nobis collocas, si oleum et operam me omnino non perdere putas, ut hoc loco, quem tantis et impensis et periculis petii, liceat nonnihil haere[ticum] inceptumque feliciter pertexere, ea ratione et Deo Optimo Maximo gratum feceris, patriam tibi obligatam habebis, me vero mancipii loco Celsitudini Tuae esse numquam negabo. Valeat Celsitudo Tua feliciter.
Tuae Celsitudini addictissimus Eustathius a Knobelsdorf