Letter #2544
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-03-13
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus etc. etc.
Reverendo in Christo Patri et Domino Ioanni Warmiensi episcopo, sincere nobis dilecto, gratiam nostram regiam.
Reverende sincere nobis dilecte.
In terra nostra Culmensi esse quidam nobiles dicuntur, qui non exsolvant annonas aratrales episcopo suo, reverendo domino Tidemanno, quas ille non solum iure ecclesiastico, nimirum decimarum loco, sed etiam ex pacto et contractu commutationis pro cessis terris et bonis temporalibus ecclesiae deberi contendit. Quare Paternitati Tuae committimus praesentibus et mandamus, ut quorum nomina dominus episcopus Culmensis ad illam detulerit tamquam in solutione contumacium, eos ad se per opportunitatem vocatos ad persolvendum illi iura sua auctoritate nostra regia hortetur. Quod si qui dicto audientes non fuerint, eos nobis per litteras denuntiat ac simul ratione <s> , quibus nitantur, totiusque causae statum nobis perscribat, ut re cognita, quod iustum et aequum fuerit, decernere queamus. Factura Strenuitas Tua pro fide et officio suo et gratia nostra.
Datum Vilnae, tredecima die mensis Martii anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, regni vero nostri anno trigesimo sexto.
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium