Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Qui has perfert Reverendissimae Dominationi Vestrae Martinus Hermensdorff civis e ⌊Monte Regio⌋ contendit a me, quandoquidem multas habet controversias, ut se commendatione mea apud Reverendissimam Dominationem Vestram adiutum vellem. Etsi autem supervacaneum id fore existimavi, quod neque et ego essem, a quo commendationem peti oporteret, neque in iusta causa cuiquam apud Reverendissimam Dominationem Vestram commendatione opus foret, quoniam tamen instabat atque urgebat, negare homini non potui, cum praesertim visum mihi sit, quantum ex eo intellexi, gravi eum iniuria affectum esse. Quare a Reverendissima Dominatione Vestra peto, ut, quae principem in senatu locum obtinet, adesse ei suo suffragio dignetur, quoad fides illius et religio passa fuerit, quo recuperare possit fortunas suas, quibus per summam iniuriam eversum se esse queritur.
Novarum hic rerum nihil est. ⌊Comitia⌋ ⌊Piiotrckoviae⌋ habentur, quae tamen nondum coepta esse accepimus, quod pauci admodum consiliarii eo convenisse dicantur.
Ex ⌊Hungaria⌋ nihil est allatum postea. Concordia inter proceres speratur. Spes est nos hac aestate in regnum redituros, quam certa, nihil habeo scribere.
Reditus ex ⌊Moscovia⌋ domini palatini Polocensis reddet nos certiores. Dominum capitaneum Samogitiensem esse mortuum antea me scripsisse arbitror. Itaque iam ex veris ⌊Magni Ducatus⌋ huius senatoribus nemo est reliquus, praeter unum episcopum Vilnensem. Sapia adhuc est in arce superiori.
Me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo ac Deum precor, ut in multos annos eam incolumem servet.