Letter #2551
Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUSVienna, 1541-03-22
received Marienburg (Malbork), 1541-05-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc. domino suo observandissimo
Reverendissime Domine, domine observandissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Cum nuper in Septembri Craccouia<m> percurrerem in legationem ad serenissimos Poloniae reges, dederat Cornelius Sceperus litteras ad Vestram Reverendissimam Dominationem satis longas in manus meas. Quas genero domini Iodoci Ludovici consignavi, ut eas atque meas socero suo (qui tum in Prussia erat) transmitteret. Neque enim tunc tutiori modo putabam posse ad Vestram Reverendissimam Dominationem transmittere. Eo autem tempore, quo ego Vilnae eram, Iodocus Ludovicus Cracoviam venerat et iterum Slesiam versus progressus. Scripsit quidem ad me litteras meas ad se datas recepisse. De litteris vero ad Vestram Reverendissimam Dominationem datis nullam mentionem facit. Et ideo ad eum iam ternas dedi litteras cupiens certior fieri, an eiusmodi litterae essent Vestrae Reverendissimae Dominationi per ipsum missae, neque enim hodie certior factus sum. Post reditum meum ex Vilna scripsi ad dominum Cornelium, is vero respondet nihil. Credo illum aliquod tale de me suspicari, ac si ego negligenter cum illius litteris egissem, cum vel nullum responsum habeat aut intellexerit illas non esse praesentatas. Ego quoque causam nescio, cur Vestra Reverendissima Dominatio ad meas (si saltem illas receperit) non responderit. Atque ita motus, cum nactus sum nuntium commodum, denuo Vestrae Reverendissimae Dominationi scribere et supplicare, quatenus non dedigneturm, me certiorem facere, an illas domini Cornelii receperit nec ne. Sin vero (ut ad me ex Cracovia scribitur) Vestra Reverendissima Dominatio male habet , quod ex eo coniecturatur, cum iam dudum nemini quicquam rescripserit, saltem tribus verbis faciat scribere, se recepisse vel non recepisse.
Scriberem nova, si quae essent iucunda, sed utique scribam ex debito talia, qualia sunt. Caesar noster nunc Ratisbonae agit, confluunt principes undequaque. Ab inde spes ac redemptionis nostrae post Deum dependet. Serenissimus Romanorum rex etc. dominus meus clementissimus cuperet quantocius advolare, sed cum negotium Hungaricum adh[uc] in dubio pendet, Turcique non longe a Pescht castrametati obsiduum minantur, videtur magis esse ex re, ut illos propellat, antequam ab hinc Ratisbonam solvat. Cui operi maxime est sua maiestas intenta. Cupiebamus Vestrae Reverendissimae Dominationis auctoritatem eo ipso in negotio, consequi tamen non potuimus. Fiat voluntas Domini.
Italiam iam aiunt pacatam, nisi quod summum pontificem nescio quid dicunt moliri contra Ascanium Colona. De Gallorum cogitationibus nemo est securus. Vicerex Neapolitanus providet omnibus portibus et Adriatici et Mediteranei Maris. Forte in eo quosdam offendet, cum utique necessario id fiat. Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea commendo.
Datae Viennae Austriae, XXII Martii anno Domini 1541.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominatonis obsequentissimus Sigismundus ab Herberstain, liber baro