Letter #2561
Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1542-04-24
received Marienburg (Malbork), 1542-05-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo ecclesiae Warmiensis, domino et amico observantissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem et mutuae benevolentiae commendationem.
Ante annum dederam ad postulationem generosi domini Raphaelis Lessczynski huic servitori suo, nobili Nicolao Bleczewski, litteras commendaticias ad Reverendissimam Paternitatem Vestram in negotio promovendae iustitiae eius de recuperando patrimonio suo in Prussia. Ita et nunc ad postulationem eiusdem dandas hasce volui, quibus Reverendissimam Paternitatem Vestram oro, ut in causa hac eius consilio et auctoritate opitulari sibi velit, ne queri possit sibi patrimonium sine causa occupatum vel ademptum esse. Quam intercessionem illi negare inhumanum videbatur.
Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae et opto illam diutissime valere.
Datae Posnaniae, XXIIII Aprilis anno Domini M-o D-o XLII-o.
Andreas comes a Gorca, castellanus Posnaniensis et capitaneus Maioris Poloniae generalis etc.