Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
In ipso itinere nostro, quod ex ⌊Lithuania⌋ in ⌊Poloniam⌋ facimus, redditum nobis est responsum ex comitiis, quae ⌊Marienburgi⌋ a ⌊consiliariis et statibus terrarum Prussiae⌋ proxime celebrata sunt, et quoniam cum propter festinationem, quam ad conficiendum iter hoc adhibemus, tum propter huius itineris summam incommoditatem in cogitationem de responso descendere non potuimus, deliberationem hanc ⌊Cracoviam⌋ usque reiciendam censuimus, ubi deliberatione maturiore adhibita auctoritate nostra, ea, quae in ⌊comitiis⌋ Marienburgensibus decreta ex re publica intelligemus, comprobabimus. Et quoniam contributio etiam in eis ⌊comitiis⌋ statuta est, quae sine mandatis nostris exigi non potest, mandabimus ⌊Cracoviae⌋ confici et conscribi mandata. Verum interim Paternitatis Tuae erit cancellariam nostram instructam reddere nomenclaturis eorum, ad quos istic litteras mandatorum dari censebit, quosque exactores deligendos putabit.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae
ex ⌊Brzesczie⌋, prima Iunii anno Domini MDXLII-o, regni vero nostri anno XXXVI-o.
Ad mandatum
sacrae maiestatis regiae proprium