Letter #2571
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1542-06-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-06-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Veni, Deo sit gratia, in oppidum Savichost incolumis, incolumes repperi serenissimos principes cum reverendissimo domino meo, et quod promisi, praestiti. Quo nomine ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae ut me liberaliter admodum accepit, ita diutius remorata non est. Huc Sandomiriam cum venissem, beneficio serenissimae maiestatis regiae, gratia vero singulari reverendissimi domini mei, praeter spem et exspectationem meam, factus sum canonicus Sandomiriensis.
Nova nulla accepi, nisi quod prorogatae sunt nuptiae. In quem vero diem, ex oratore, qui cum ea, tum aliis de rebus mittitur a serenissimo domino Romanorum rege, cognoscemus. Antea vero, quam is venerit, non est visum proceres invitare.
Mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae nondum exposui, incredibile est enim, quantus hic sit negotiorum aestus, quantus hominum concursus, ut propemodum non vacet colloqui cum reverendissimo domino. Exponam autem, quam primum potero. Et conficere omnia ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae conabor, quae in tantis meis occupationibus ut brevitati meae ignoscat, rogo.
Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem.
Sandomiria, Idibus Iuniis 1542.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis scripsit