BCz 1599, p. 229
Quidnam Celsitudini Tuae exulceratissimis hisce temporibus scribam, ornatissime Princeps, nondum satis constitui. Publicam omnium rerum turbationem magis deplorare iuvat, quam privatae nostrae calamitatis catalogum longum pertexere. Certum est res meas eo in loco numquam fuisse, in quem illas nunc communis temporum infelicitas redegit. Qua ratione vel hic diutius haeream, vel hinc me commode subripiam, viam nullam reperio praeclusis nimirum ms. mimirum(!)
⌈nimirumnimirum ms. mimirum(!)
⌉ omnium itinerum aditibus. Ex ⌊Antverpia⌋ frustra quicquam exspecto. Has litteras per ⌊Angliam⌋ mitto, quoniam eam solam partem adhuc patere audio, sic tamen, ut illas ad te perventuras mihi vix pollicear. Sumptus, quos ex patria exspecto, quomodo recipiam, si haec pars quoque praecludetur, nondum coniicio. Mercatoribus nostratibus hoc ipso nuntio per ⌊Antverpiam⌋ scribo, ut si quid a vobis receperint, sedulam navent operam, quo ad me proferatur quibuscumque id fieri poterit rationibus. Pecunia nuper accepta deficere incipit, post hunc mensem nihil supererit. Quae mihi immineat, video, sed quid agam cum ea, consilio nullo praevertere possim. Duriores etiam fortassis partes nostrae futurae essent, nisi sagaciter Christianissimus ⌊rex Galliarum⌋ praecavisset, qui sedulo, cum per omnia compita bellum in ⌊caesarem⌋ proclamandum duceret, ⌊Germanos⌋ superiores totumque ⌊Romanum imperium⌋ eo turbine exemit. Fruendum mihi igitur hac clementia ⌊regis⌋ statui, quoad tuae ad me perveniant litterae, quibus docear, quid nam faciendum mihi sit, neque pedem usquam movebo te inscio. Interpellandam Celsitudinem Tuam de sumptibus non puto, quoniam eos maiori curae Celsitudinis Tuae esse certo scio, quam ut admonenda sit prolixis epistolis. Providebis, ne vel ludibria fortunae hic ab omnibus destitutus experiri cogar, vel me ad sordidiora officia demittere. Reliqua litteris committere tutum non est. Hoc modo sciat Celsitudo Tua acerbissimis bellis nullam partem harum regionum immunem esse. Obfirmavi plane animum constantissime perferre, quicquid fortunae videbitur, neque ego
BCz 1599, p. 230
magis mea causa sollicitus sum, quam parentum, quos indignissime casum hunc meum laturos metuo. Tua Celsitudo, si nobis quicquam humanitus acciderit, ut illis solatio sit, etiam atque etiam rogo, ne iacturam nostri tua freti humanitate acerbius aequo ferant. Hoc precor, ut de me viderit ipse Deus, cui me potissimum committo. Si animadvertero sumptus commode ad me posse pervenire, ne latum quidem digitum discedens hidden by binding⌈[ens]ens hidden by binding⌉ haerebo, donec vel primi saltem impetus, qui acerbissimi esse hidden by binding⌈[se]se hidden by binding⌉ solent, defervescant, vel res componatur. Tuae Celsitudini hanc rem commendo, eius ego ope fretus hoc in loco permanere constitui. Valeat Celsitudo Tua feliciter.