» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2587

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1542-09-20
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-09-30

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 367-368

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1601, p. 368

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

BCz, 1601, p. 367

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Quod petit a nobis Paternitas Vestra, ut liberum per nos ei sit comitiis non interesse, eam nos libertatem nemini dare consuevimus. Sed si cui tamen iustae causae sunt, quamobrem comitiorum diem non obeat, facile illi veniam concedimus. Indulgere autem alicui, ut officio suo ne fungatur, nobis minime licet.

Quamobrem quas causas Paternitas Vestra habeat, cur ad comitia proficisci recuset, ipsa viderit. Si iustae satis et graves fuerint, nos illas accipiemus, modo ne crebrius illis utatur. Cum enim primas terrarum nostrarum Prussiae sit Paternitas Vestra, multum in eo positum esse videmus intersit comitiis, necne. Quod periculum est, ne alii quoque illius exemplo sibi abesse fas esse putent.

Bene valeat.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, XX-a Septembris anno Domini M-o D-o XLII-o, regni nostri anno XXXVI-o.

Commissio propria regiae maiestatis