Habuimus ⌊⌋
Strenuitatis
Tuae hoc mense Augusti sub data ⌊Toleti⌋, 1525-06-01⌊prima Iunii1525-06-01⌋, ex quibus intelleximus suam utilem diligentiam in conficienda confirmatione capitulorum matrimonii nostri impensam. Cuius quidem expeditionis et litterarum desuper fiendarum misit nobis exemplar, in quo placet illa clausula, videlicet quod perinde valeant ac si tunc confirmata fuissent tempore contracti et consummati matrimonii nostri. Verum tamen hoc, quod magis necessitabamur et propter quid nos illam confirmationem exigebamus, illud non datur, videlicet declaratio super illa clausula in V-to matrimonii articulo, qui incipit: „Item dicit eadem illustrissima ⌊Isabella⌋ se habere, tenere et possidere iusto titulo et bona fide etc. usque ibi ita, quod ipsorum bonorum stabilium quocumque nomine appellatorum neque totum, neque partem aliquam, cuiuscumque modi sit, possit vendere, donare, ad pias causas relinquere, neque ullo alio modo alienare sine expresso consensu et bona voluntate tam ipsius illustrissimae dominae ⌊Bonae⌋, quam ipsius serenissimi ⌊regis⌋, eius coniugis, sed tantum de annuis praedictorum bonorum redditibus liceat ipsi illustrissimae dominae Isabellae facere, quod libuerit, sed integram omnium stabilium rerum successionem ipsi illustrissimae dominae Bonae et eius ut supra successoribus servare teneatur etc.”.
Super hac igitur particula ultima dubium oritur. Nam ⌊mater nostra⌋, existens iam usufructuaria dumtaxat, quando requirebat a nobis consensum ad obligandum seu testandum nonnullis certas pecuniarum summas in bonis huiusdem et illum consensum ad tantas summas, quales voluit, habere a nobis non potuit, nam exhaurirent fere totam hereditatem nostram. Extunc ⌊mater nostra⌋, dum vixit, non obtento nostro consensu tales, quales adversarii nostri voluerunt, fecit testamentaliter pecuniarias obligationes in bonis hereditatis nostrae , quas quidem obligationes isti adversarii nostri fundant in hac praeinserta particula matrimonii, quam petunt et volunt in favorem suum interpretari.
Nos autem pro certo scimus et sunt adhuc boni testes intentionis et propositi ⌊matris nostrae⌋, quod ipsa mater nostra, dum vixit, illa verba ultima videlicet: „Sed tantum de annuis dictorum bonorum reditibus liceat ipsi illustrissimae dominae Isabellae facere quod libuerit etc.” intelligebat hoc vita sua durandum, sed afficere non d{u}ebuerunt verba illa bona nostra nec nos heredes et successores eorum. Alias ita nos ⌊mater nostra⌋ exhereditare potuisset obligata in bonis illis aliqua magna summa nec a nobis in vita requisivisset consensum, si ista obligatio debuisset aut potuisset durare post mortem eius, nam foret hoc contrarium capitulis matrimonii nostri.
Et propterea
Strenuitas Tua, si nondum misit illud privilegium confirmationis capitulorum matrimonii, instet adhuc diligenter, quod talis declaratio et interpretatio ibidem addatur, quali opus foret ad excludendum istos testamentarios, qui nos impedire volunt suis fraudibus et ingeniis, cum decreto caesareo taliter iudicando et decernendo per concilium et alios sublata eis facultate et potestate aliter iudicandi et interpretandi, quam ⌊caesar⌋ interpretaverit.
Si vero illud privilegium confirmationis iam misit, extunc faciat omnem diligentiam, quam poterit, maiorem, ut ad partem hanc habeat declarationem et interpretationem sufficientem quo ad hoc, quod illae obligationes sint nullius roboris et momenti et quod non afficiebant bona et personam nostram, quia intelligi debent vita ⌊matris nostrae⌋ durante et non post mortem. Alioquin praeiudicarent capitulis matrimonii et circumvenirent nos, ac excluderent ab hereditate nostra hoc pacto, quo adversarii nostri illa interpretari volunt. Et cuius est condere, illius et interpretari.
Si ergo ⌊caesarea maiestas⌋ confirmavit, interpretetur et decernat exnunc prout extunc etc. Et tunc si impediemur non obstante primo privilegio
confirmatione
utemur tunc ista declaratione ad partem. Alioquin appellabimus ad caesarem. Quod quidem interpretationis privilegium si et postquam obtinuerit
Strenuitas Tua, illud nobis transmittat per primum occurrentem et tunc cogitabimus revocare et honestare
Strenuitatem Tuam.
Si vero istam interpretationem non habebit, illuc durabit, donec nos experiemur iure cum istis legatariis adversariis nostris et si concilium collaterale, quod in hac causa suspectum habemus, vellet interpretari ista verba in capitulo matrimonii contenta in favorem adversariorum et in praeiudicium nostrum, quod nobis molestum foret. Extunc mox appellabimus ad ⌊caesaream maiestatem⌋ et ibi
Strenuitatas Tua prosequetur et terminabit hanc causam nostram, nam agitur super summa quinquaginta millium et ultra.
Nec deerit expensa
Strenuitati
Tuae. Iam enim a quattuor mensibus scripsimus magnifico ⌊Ludovico⌋, ut Tuae Strenuitati provideat singulis mensibus de octoginta ducatis et committeret ibi uni mercatori, quem Strenuitati Tuae iamdudum describere debuit, a quo huiusmodi pecuniae repetendae forent, et iam omnino credimus, quod
Strenuitas Tua tales litteras a Ludovico habuit. Nam ille ⌊Ludovicus⌋ iam hoc fecit, sed nos miramur, quod adhuc nobis Strenuitas Tua desuper nil {nobis} respondit. Nolumus autem, quod deinceps aliquid a ⌊Focaris⌋ capiat, quibus ⌊hic⌋ iam satisfecimus de illis CCC-tis ducatis ultimo receptis et cedulam repetimus.
De domino ⌊Sigismundo Gofredo⌋ bene fecit Strenuitas Tua, quod ei gratiam nostram promisit. Experietur eam facto uberiorem pro se et suis omnibus, quando se ita fide et integerrime accomodaverit negotiis nostris. Et propter suam virtutem acceptavimus suum consanguineum in officialem nostrum. Et uterque illorum habebit nos semper pro omni voto suo honesto, quando ipsi ita se accomodabunt negotiis nostris, prout nobis placuerit et utile fuerit, et illis decuerit. Et nullam sua consanguinea a nobis patietur iniuriam nec aliquod impedimentum.
Bene valeat
Strenuitas Tua et nobis frequentius scribat.