Letter #2596
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1542-10-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-11-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico tamquam fratri carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honorande, salutem et felicitatem.
Excusationem Dominationis Vestrae Reverendissimae de synodo aequi bonique facimus in praesens. Videat tamen Dominatio Vestra Reverendissima etiam atque etiam ad Rigensemne, quemadmodum affirmat, provinciam pertineat antiquitus. Nobis hactenus nihil constat. Perquiremus tamen ea de re diligentius.
Bene valeat Dominatio Vestra Reverendissima.
E Piotrcovia, XXI Octobris, anno Domini 1542.
Vestrae Dominationis Reverendissimae tamquam frater Petrus archiepiscopus Gneznensis et episcopus Cracoviensis subscripsit