Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo⌋ dignissimo, domino nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, excellentissime domine antistes, domine gratiose.
Studia nostra paratissima sunt Reverendissimae Paternitati Vestrae unice atque ex sententia devota.
Gratiose Domine.
Quid ⌊Hinricus Treger⌋ a Zurwynsko contra ⌊Michaelem Werner⌋ queratur, qui eidem nullo iure tanto tempore detinet suos et liberos, et ⌊coniugem⌋, Reverendissima Paternitas Vestra ex litteris ipsius paulo ante ad nos scriptis, praesentibus adiunctis, dignabitur gratiose cognoscere etc. Et quia petitio ⌊eius⌋ rationabilis est, atque ex utriusque, et ⌊sua⌋, et ⌊coniugis⌋ utilitate et honore fuisset, quod ab initio discidio domestico tanto odio minime laborassent, tamen quia repetit, quod lege matrimonii suum est, non videtur, iam ad saniora consilia conversus, deserendus.
Quare ⌊eius⌋ nomine Vestrae Reverendissimae Paternitati plurimum supplicamus, dignetur eius fortunas afflictas gratiose perpendere et apud illustrem ⌊Prussiae principem⌋ pro eodem litteris suis agere, ne ⌊Michaeli Wernero⌋ liberum sit ⌊coniugem⌋ eius ulterius detinere et coniunctionem illorum impedire, sed ut eam dimittat et ⌊marito⌋ suo reconciliatam commorari atque domestica onera, utrisque communia, curare sinat. Factura in hoc Reverendissima Paternitas Vestra beneficium et Vestra Reverendissima Paternitate dignum et Domino Deo non ingratum nobisque quam studiosissime pensandum.
Cuius Reverendissimam Paternitatem Domino Deo in longos annos feliciter commendamus.