Letter #2601
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-11-10
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater observatissime.
Officiosissimam obsequiorum meorum commendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras quattuor cardinalium. Ex quibus, quid illi postulent, cognoscet ac ad nos transmittenda curabit, quae ad causam sunt necessaria. Dominus Zabka prorogationem nobis attulit nuptiarum ad festum usque Sancti Georgii. Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse felicem et incolumem. Cuius amori et benevolentiae me commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, Xa Novembris anno Domini M-o D-o XLII-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis frater et servitor, episcopus Plocensis et vicecancellarius s(ubscri)p(si)t
Postscript:
[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉d hanc [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉pient aut [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ nostri pro [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ longiorem[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉m est [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ adhuc