Letter #2602
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-11-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Iam dominus Locka equum conscenderat, cum allatae mihi sunt complures epistulae uno fasciculo colligatae, qui mihi fuit inscriptus et a domino Georgio Hegel missus. In eo fasciculo nihil erat praeter litteras quattuor cardinalium, quarum Reverendissimae Dominationi Vestrae exemplum mitto, et unas ad me nepotis Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas et ipsas mitto, atque ut mihi remittat, peto. Reliqua omnia pertinebant ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quae, cum insequi dominum Locka iussissem, ei perferenda tradidi, cum ea, quae ad me scripserat nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae, nondum legissem. Nunc et ea mitto, atque a Reverendissima Dominatione Vestra peto, ut iis missis, quae postulant cardinales, quemadmodum illis rescribendum esse putet, significet. Testium depositiones sunt, credo, apud dominum Grabia, sed is non adest. Tutius itaque fuerit eas a Reverendissima Dominatione Vestra mitti, cum an ille eas habeat et num ibi quoque perierint, incertum sit. Quanto autem celerius haec transmiserit Reverendissima Dominatio Vestra, tanto rectius fecerit.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram in multos annos incolumem servet. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, tertio Idus Novembris 1542.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Nuptias esse prorogatas ad diem Divi Georgii ex litteris reverendissimi domini Plocensis cognoscet.