Letter #2603
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-11-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et honorando
Reverendissime Domine, amice carissime et honorande.
Salutem plurimam amicissimamque mei commendationem.
Reddidit mihi a Reverendissima Dominatione Vestra litteras eius servitor, quibus me humaniter salutavit deque adversa valetudine sua reddidit certiorem. Quorum alterum, ut debet, gratissimum mihi est, alterum vero sane dolendum. Cuperem enim, ut et honori suo et s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestatis regiae reique istius publicae utilitati diu, bene feliciterque vivat ac valeat Reverendissima Dominatio Vestra. Quae cum sit ea dignitate et prudentia, qua est, non potest rei publicae isti non utiliter vivere.
Res novas quod mihi perscripserit Reverendissima Dominatio Vestra, habeo item ei gratiam. Quod vero in eo statu sint res Christianae, id non aliunde proficisci palam est quam divinitus. Nam quod eo processerimus libidinis, ut parum honesta bonis rebus anteponamus, sequamur privatam utilitatem salute ms. salutem(!) ⌈salutesalute ms. salutem(!) ⌉ publica neglecta, praetextu verae in Deum religionis impie et falso colamus Deum, denique omnia faciamus, quibus non potest non irasci Deus, idcirco hac poena nos voluit punitos, ut hoc nomine admoneremur officii nostri. Utinam vero nos colligamus et Dominus Deus haec in melius vertat.
Quod autem mihi commendat nuper vita perfuncti Georgii servitoris mei necessarium, etsi ille moriturus, quod habuit supellectilis suae, quibus voluit, testamento legavit, tamen, quod ego sciam parentes suos satis esse pauperes, constitui distributis iis rebus, quo voluit, perfectisque opeBCz, 1599, p. 264ribus pietatis eos impartiri hac parte rerum suarum, quae est hidden by binding⌈[est]est hidden by binding⌉ reliqua. Ac ut qui sint sui parentes, percontetur dominus Kost hidden by binding⌈[Kost]Kost hidden by binding⌉ka, terrarum Prussiae thesaurarius, eum rogavi. Itaque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉, cum de parentibus suis me reddiderit certiorem, in distri hidden by binding⌈[tri]tri hidden by binding⌉buendis his rebus habebo et Reverendissimae Dominationis Vestrae commendationis hidden by binding⌈[nis]nis hidden by binding⌉ et pietatis rationem magnam.
Postremo commendo me hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimum cupioque eam diu ac feliciter valere.
Datae Cracoviae, 24 Novembris anno Domini hidden by binding⌈[Domini]Domini hidden by binding⌉ 1542.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae inservitor et amicus Ioannes, comes in Tharnow hidden by binding⌈[w]w hidden by binding⌉ castellanus Cracoviensis etc. manu sua subscripsit