Letter #2604
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-11-30
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, quae nobis gratae fuere, sed adversam illius valetudinem ex animo dolemus quam incolumem ac diuturnam illi favemus plurimum. Excusationem Paternitatis Vestrae ab his nuptiis serenissimi regis, filii nostri carissimi (quas faustas et felicissimas esse precamur) boni quidem consulimus, sed non ita, ut abesse debeat. Cum enim nuptiae ipsae longius dilatae sint, speramus Paternitatem Vestram interim convalituram atque omnino curaturam, ut si in ceteris functionibus, tum maxime in hoc clarissimo ac solemni negotio pro honore serenissimorum principum suorum et nostro interesse possit. Praeterea oratores Germani, quicumque hoc tempore venerant huc, diligenter ac studiose percontati sunt, ubi nam sit Paternistas Vestra et quid rerum agat, cur in aula principum non sit, ac plerique suspicantur praesentiam Paternitatis Vestrae principibus non esse acceptam. Ad diluendam itaque suspicionem istam Marte suo cupere deberet, ut intersit, si per valetudinem potuerit, cuius praesentia principibus et nobis grata et iucunda erit.
Nova, quae scripsit Paternitas Vestra de serenissimis regibus inter se dissidentibus, legimus et quamquam rei publicae Christianae adversa sint, tamen officium hoc Paternitatis Vestrae scribendi gratum nobis exstitit. Et in posterum scribat, quicquid huiuscemodi evenerit.
Litteras nostras, quas cum his mittimus, generoso Stanislao Costka terrarum Prussiae thesaurario inscriptas, mittat Paternitas Vestra, ut illi reddantur.
De prorogatione burgrabiatus famato Georgio Scheffke ad futurum an[num] libenter curam habebimus. Sed antequam annus labatur, iterum Paternitas Vestra litteris suis revocet ad memoriam.
Et bene valea[t].
Datae Cracoviae, die XXX Novembris, 154[2].