Letter #2605
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-12-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc., dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Dolemus vicem Paternitatis Vestrae, quae tot et tantos corporis sui cruciatus perfert. Speramus autem, quod quidem ex animo optamus fore brevi melius. Quod rude se donari per nos petit, facile id quidem a nobis impetrabit, quoad imbecilla fuerit valetudine. Sed cum recte valuerit, tantum nobis de illius erga nos observantia pollicemur, non modo non postulaturam a nobis rudem, sed ultro etiam suam nobis operam delaturam, si forte opus ea nos habere intellexerit. Et nostra quae sit aetas, videt Paternitas Vestra neque illud ignorat, quam fragile sit vas nostrum, quam saepe, quam gravi morbo conquassetur, qui et hoc ipso tempore maiores, quam credi possit, corporis cruciatus toleramus. Neque tamen ideo aut non futurum nobis rectius speramus, Deo misericordiam nobis suam impartiente aut vacationem dari cupimus. Iam ad eos prope annos pervenimus, in quibus nihil est fere, nisi labor et dolor, nihil tamen remittimus de more nostro. Iisdem, quibus vivida aetate, muneribus fungimur, non itineribus, non aut animi aut corporis ulli labori parcendo. Ad quae omnia peragenda vires nobis divina suppeditat clementia, quae et Vestram Paternitatem non destituet modo, quod facit proculdubio, suam in illa itidem ut nos spem et fiduciam firmam collocet. Quae, ut bene valeat, cupimus.
Datum Cracoviae, tertia Decembris anno Domini M-o D-o XLII-o, regni nostri anno XXXVI-o.
Ex mandat[o] sacrae regiae maiestatis proprio