Recte sibi de fide mea et observantia erga se Reverendissima Dominatio Vestra persuadet: quae cum quasi hereditaria mihi sit, numquam committam, ut opinionem illius de me fefellisse videar. Quae misit ad me Reverendissima Dominatio Vestra, ea per id tempus ita fuerunt apud me, ut praeter reverendissimum ⌊dominum meum Plocensem⌋ nemo viderit. Cui ego interpretatus ea sum omnia, quae postea
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ narravit, a qua litteras habebit Reverendissima Dominatio Vestra, quae per cubicularium brevi mittentur, quibus consilium sibi dari, quemadmodum iis motibus obviam venire possit, postulat. Et fieri potest, ut praevertat ⌊Mauricium⌋ cubicularius. Venit ⌊huc⌋ ex ⌊Gedano⌋ quidam. Ex eo cum quaererem, quid ibi esset novi: “Nihil”, respondit, “nisi quod per reverendissimum dominum citati sunt ad ⌊maiestatem regiam⌋ duo civium magistri; qui ipsi non venient, sed mittitur syndicus, qui biduo post meum discessum erat profecturus”. Cui ego: “Quid”, inquam, “habet cum illis negotii reverendissimus dominus Varmiensis; an ei debent aliquid?”. Nescire se dixit, neque esse causam in citatione expressam, sed suspicari multos, BCz 1618, p. 468 agi de censu quodam, qui cum ecclesiis sive ministris earum debeatur, ab istis non persolvitur. “At quid ea res”, inquam, “pertinet ad reverendissimum dominum Varmiensem, cum in ⌊Gedanenses⌋, qui extra ⌊dioecesim⌋ eius sunt, iurisdictionem nullam habeat?”. Sibi id compertum non esse, respondit; se narrare, quae vulgo dici audiat: hunc enim esse rumorem, quod eos dominus Varmiensis hidden by binding⌈[nsis]nsis hidden by binding⌉ episcopus citari fecerit.
Haec ego ideo scribenda Reverendissimae Dominationi Vestrae putavi, ut quod aliunde quoque fortasse scit, quis esset ⌊Gedani⌋ de ⌊citatis⌋ his rumor, cognosceret. Quantum ex ⌊reverendissimo domino⌋ intellexi, male consulent rebus suis citati, si praesentes ipsi ad praescriptum sibi diem non affuerint. Scripsit ea de re ⌊reverendissimus dominus⌋ ad dominum ⌊Culmensem episcopum⌋, ut auctor eis esset, quo ipsi se sisterent. Ego quoque diligenter eum, ut idem faceret, sum cohortatus. Quid futurum sit, res indicabit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉.
Litteras autem ⌊domini Culmensis⌋ una cum responso Reverendissimae Dominationis Vestrae dedi ⌊reverendissimo domino⌋ legendas, qui eas non sine admiratione legit. Quae postularunt ⌊domini consiliarii⌋, concessa sunt omnia praeter unum illud, ut episcopi regni accisam pendant. Ad hoc enim non prius consentire voluerunt, quam adducti essent domini episcopi ⌊terrarum Prussiae⌋ cum clero suo ad BCz 1618, p. 469 contributionem solvendam, quae in synodis fuerit decreta. Plura Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam per cubicularium.
Deum precor, ut illam diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.