Letter #2607
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-12-08
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis commendationem.
Quae causa fuerit cubicularium hunc mittendi et comitia in Prussiae terris edicendi, ex serenissimae maiestatis regiae litteris Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Visum est nonnullis, ut oratorem ageret dominus praepositus. Quid profecturus sit, exitus indicabit.
De Alexandro nihil habui, ex quo tempore littteras Reverendissimae Dominationi Vestrae a nepote illius misi per Dominum Nicolaum Locka. Qui fuit hic nuntius apostolicus, agere coeperat de liberando eo et iam apud Reverendissimum Dominum fundamenta iecerat, sed simul ut ex me didicit, quarum sit rerum insimulatus et quam apertis ac fidedignis testimoniis convictus, tantum ab eo se abesse dixit, ut sublevatum hominem vellet, magis etiam ut depressum cuperet. Cum valediceret serenissimae maiestati regiae, reverendissimus dominus Plocensis graviter cum eo et copiose frequenti senatu expostulabat, quod apud Sedem Apostolicam non ea, quam oporteret, serenissimae maiestatis regiae litterarum ratio haberetur, quodque non satis eis crederetur: ubi et de Alexandro facta fuit mentio. Quod ego pridem Reverendissimae Dominationi Vestrae scribere statueram, sed in istis meis tam variis curis et cogitationibus, quemadmodum clavu[s] clavum, quod aiunt, ita una cogitatio pellit aliam.
Exspectamus, ut doce[at] nos Reverendissima Dominatio Vestra, quemadmodum quat[tuor] cardinalibus respondendum censeat.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo. serenissima maiestas regia, De[o] sit gratia, iam convalescit.
Cracoviae, sexto Idus Decembris 1542.
Eiusdem Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis