» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2608

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1542-12-10
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-22

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 267-268

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico et fratri observatissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice observatissime.

Salutem plurimam et sui officiosam commendationem.

Quod comitia edicta sunt in terris Prussiae, factum est id multum instantibus atque urgentibus Regni senatoribus et consiliariis. Poterat haec legatio in proximis Graudentinis comitiis confici, sed quoniam dubitabam, utrum aliquid profici posset, quemadmodum dubito etiamnum, supersedere duxi satius. Nunc, quando suasu consiliariorum visum est sacrae maiestati regiae comitia hoc tempore extra ordinem haberi, ego, quae mandantur, scribere cogor. Vestram Reverendissimam Dominationem una cum aliis terrarum Prussiae consiliariis, quae scripta sunt, non esse durius accepturam confido.

Quam bene et feliciter valere multos in annos ex animo opto meque et obsequia mea illius amori et favori plurimum commendo.

Datae Cracoviae, X-a Decembris anno Domini M-o D-o XLII-o.

Vestrae Reverendissimae Paternitatis frater et servitor, Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius