Letter #2609
Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUSSzamotuły, 1542-12-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem plurimam et mei commendationem.
Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quarum lectione varie sum affectus. Quod enim Reverendissimam Paternitatem Vestram intellexi cum morbo conflictari, haec adversitas eius valde me conturbavit, quod autem in consolando me solitam humanitatem mihi exhibuit, maerore animi, quem morte beneficentissimi domini parentis mei gravem concepi, magna ex parte sum levatus. Itaque ago et habeo immensas gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod et morti desideratissimi
Oro Deum, ut Reverendissimam Paternitatem Vestram praesenti aegritudine levatam ad multos annos incolumem servet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor